[880]
Autograph: Zürich StA, E II 336, 30 (neu: 41)(Siegelspur) Ungedruckt
Hat vergeblich nach der verbesserten Ausgabe der von Bullinger erbetenen "Dialektik"Melanchthons gesucht; sendet zwei Schriften Neobars und hat einen Neudruck von Latomus' ["Epitome"] angeregt. Der französische Kronprinz [François d'Angoulême]soll gestorben sein.
Quod rarius Philippi Mela[nchthonis]Dialecticen 1 , quam tu a me dudum petebas
2 , miserim, non abs re esse factum velim existimes. Arbitrabar enim
postremam me habiturum aeditionem multo illustriorem et completiorem, tabulis
etiam in decem praedicamentorum ordines pellucidis ab ipso autore
pulchre ornatam 3 . Hanc cum non invenerim, aliam mittere non degravabor.
Verum quam primum alterius exemplar nactus ero, ad te illico feretur. Adieci
insuper libellum De inveniendi argumenti disciplina non inelegantem, Dialecticam
item Neobarii 4 , quo usus fui Parisiis praeceptore. Quae novi quidem aut
nihil aut parum certe, sed nova quadam tradendi ratione prima illa dialectices
principia habet. Hanc autem ob causam mittere volui, non ut tibi foret usui,
sed obiter percurreres. Quae si non displicuerit, eam praelegendam pueris
traderes. Habet enim dialogi natura per se hoc, ut taedium levet, id quod vel in
hoc ipse senties facile. Compendium porro Barto[lomaei] Latomi 5 , quod inBriefe_Vol_06_399 arpa
artem disserendi R[udolphi] Agricolae denuo auxit et revisits 6 , iam iam accepi,
unicum tantum exemplar. Cum igitur magna exemplorum penuria apud nos
sit, id typographis, ut denuo in usum studiosorum imprimatur, [ex]hibui. a .
Proximis nundinis, ut spero, prorsus absolvetur 7 .
Novi nihil habeo, quod scribam. Illud autem non praetermittam: Hodie Gallis allatae sunt literae 8 , quibus pro certo accepimus delphinum, Francorum regis filium, vita esse defunctum 9 . Verumne sit, et nos dubitamus.
Vale. Haec ob temporis angustiam et nuntii celerem abitionem exarare vix potui. Quare aequi bonique consule.
Datum raptim, Basileae, 20. augusti 1536.
Tuus ex animo,
quantus est subditus.
[Adresse auf der Rückseite:] Erudito ac pio viro d. Henricho Bullingero, divini verbi apud Tigurinos concionatori, suo patrono inprimis observando. Gen Zürich.