[857]
Autograph: Zürich StA, E II 336, 154 (neu: 173)(Siegelspur) Teildruck: Pollet, Bucer II 349f, Anm. 8
Pellikan bringt aus Straßburg Bericht über [die Wittenberger Konkordie]; Myconius bemängelt die Unklarheit der Formel wie auch ihrer Erläuterung und bittet um Stellungnahme. Capito behauptet Übereinstimmung der Wittenberger Artikel mit dem [Ersten Helvetischen] Bekenntnis und hat eine weitere Erklärung angekündigt. Gruß.
S. Pellicanus noster omnia, quae praesens audivit ex Argentinensibus, exponet 1 ,
itidem de ecclesia nostra deque nobis omnibus. Equidem ut adfectus sim articulo
Saxonici conventus viso 2 dicam
, paucis. Quo magis illi negocium eucharistiae
conantur explicare, eo magis ego implicor. Quo clariora, quaecunque
huc pertinent, reddere student, eo fiunt obscuriora mihi. Quid Ireneus, quaeso,
facit in confessionis initio 3 author obscurus et qui a veteribus non ubique solidus
est iudicatus? Tum quid illud. quod saepe ventilatum est ab omnibus:Briefe_Vol_06_354 arpa
"Christus datur et sumitur cum pane et vino 4"? Ingenue fateor, nescio, quid
dicant. Non est hic transsubstantiatio, non localis inclusio; quo modo igitur
cum pane datur corpus Christi 5 ? Expositionem deinde non capio super unione
sacramentali 6 ex ratione iam dicta. Minus movet discrimen inter infidelem et
indignum 7 ; movet tamen, quod inauditum mihi. Nec differre novi hactenus
"manducare" corpus domini et "sumere"8 . In declaratione quid sibi velit
omnes profiteri se sentire iuxta confessionem et apologiam principum 9 , paenitus
ignoro. Quaeso igitur, mentem vestram hic aperire mihi haud dedignemini,
si inde forsitan vel melius sentire discam vel socios vos pariam confusionis.
Praeter haec a scripsit Capito in haec verba 10 : "Confessio vestra Basileae communiter instituta 11 quadrat Wittenbergensibus articulis", id quod aeque non video. Aperite vos oculos mihi, ne cecutiam in aeternum. Promittit aliam item declarationem 12 , quae nisi sit alia, quemadmodum vocat b , frustranea erit. Reliqua Pellicanus.
Valete per Christum cum vestris.
Basileae, kalendis iuliis anno 36.
Os. Myconius
vester.
Utingerum salutabitis perquam officiöse.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinrycho Bullingero et d. Theodoro Bibliandro, in domino observandissimis suis.