[532]
Autograph: Zürich StA, E II 358, 108 (Siegelspur) Ungedruckt
Konrad [...], einer jener tüchtigen Jünglinge, wie sie die reformierten Städte als Stütze dringend brauchen, hat ihm diesen Brief abgenötigt. Das [Griechisch-]Handbüchlein ist gestern von Franz [...][nach Zürich]überbracht worden. Grüße.
S. Non sat habeo nec contentus ad te heri misisse literulas 1 , nisi et hodie addam alias, quas tamen, ut libere fatear, nemo extorsit alius atque Conradus 2 ille amplissimae frugis adolescentulus. Atque utinam talibus nostra et omnes christianae urbes abundarent! Istiusmodi spero iam renascentis ecclesiae fore columnas. O terque quaterque beatissimas civitates parituras adolescentes in eum modum, quo pariter cum bonarum literarum pericia pietatem quoque habeant coniunctam. Atque eo nomine prae reliquis fortunata videtur urbs nostra, ubi natos et autos, imo nascituros speramus eos, quibus temporis progressu rerum prophanarum et divinarum moles incumbat quorumque quam plurimus possit esse usus in tractandis gerendisque rebus publicis. Porro brevitas temporis non patiebatur, ut hic a nobis adeo humane amanterque exciperetur, quippe postero die abiturus.
Heri per Franciscum 3 epitome 4 transmissa est. Obscurum, opinor, tibi non est, quid abs te flagitatum sit 5 . Negocium dubio procul nobis curae erit.
In praesenti nihil aliud superest, quam ut vobis felicissimos provehendi evangelii optem precerque successus. Dominus, cuius agitur negocium, sic a nobis stet, ut nullo unquam tempore ab ipsius veritatis evangelicae orbita deflectamus nec unquam a vera praedicandi verbi dei ratione abstrahamur. Iam, ne sim longior, adducam coronidem.
Briefe_Vol_05_111 | arpa |
---|
Tuum erit multa impartire salute quosuis pietati deditos, in primis Theodorum 6 , Pellicanum, Amianum 7 , Colinum 8 , Leonem 9 . Vale cum laudatissima familia tua.
12. calendas marcii 35.
Tuus Ludovicus Lopadius.
[Adresse auf der Rückseite:] Primario M. Hanrico Bullingero, amico suo summo et singulari.