[524]
Autograph: Zürich StA, E lI 343, 71 (Siegelspur) Ungedruckt
Mißtraut Chelius und verdächtigt ihn, in Solothurn spöttische Bemerkungen über die Unnachgiebigkeit der Berner gemacht zu haben. Im Falle einer Eroberung von Genf könnten auch Freiburg, Murten und andere Orte gefährdet sein. Bittet Bullinger, den Gerüchten auf den Grund zu gehen, wonach die V Orte die Rückgabe von Geschützen und Feldzeichen angeboten hätten, falls Zürich Bern nicht weiter unterstütze. Bittet ihn, nach Bern zu kommen. Der Bote ist nur bedingt zuverlässig.
S. Non dubito, quin nostrum accaeperis responsum 1 , charissime Heinrice, sed quam gratum vobis futurum sit, nescio. Perpetuo tamen spero animos nostros nihil dissituros[!], dum nos mutuo et coram recte intellexerimus. Ego hoc in negocio deprehendo Chelium minus aequum; nam Salodori plerique suggerunt plebi omnes civitates Luthero accessisse, soli Bernatium asini et dromones 2 sua sententia, quam etiam nusquam firmare possint, pertinaciter perstent. At unde credis hoc murmur enatum, nisi quod is - alioqui Gallorum legato 3 , mastygi nostro, gratus -retulerit? Apud me nec verbo de negocio mentionem fecit, sed apud alios vereor ne nos omnes traducat, quod ab initio Luteranus fuerit. Sed quid haec, inutilia scilicet et vana.
Aliud scribam tibi uni ea fide, qua non solum te mihi, sed et iis, quos te totum aliquando desiderasse non ignoras, iam dudum credidisti. Admonitus sum hac rerum nostrarum cum Gebennensibus tempestate sic futurum, si quorundam consiliis prospere succedit, ut et ab Allobrogibus 4 aut infulato 5 Geneva occupetur et deinde nigri et albi 6 , nobis vicini consortio et auxilio, Moretum 7 atque alia loca occupentur misere, a religione et obedientia arceantur atque alia, quae ipse facilius coniecturare poteris quam ego scribere. Proinde te quoque ab Antroniis 8 aut privatim aut magno silentio interpellatum promissa tormentorum omnium et signorum restitutione 9 , quatenus domi maneas et leo me ursinum 10 nihil penitus curet. Tunc tandem optatis posse quosdam
Briefe_Vol_05_093 | arpa |
---|
potiri consiliis, ut te connivente et dormiente totus supprimar. Ad hoc, ut audio, tu respondisti te hoc non audere propter agrum tuum. Hic velim te ipsum in omnibus membris tuis, quibus fidis, explores, num tale quid contigerit aut quid consilii mussitent undique, quo cautius rebus meis providere possim. Nam alioqui, quantum unquam possum, pacem quaeram nec me intromittam, cum videam etiam Genevam sic omnia agere, ut omnis omnium rerum et sumptus et iactura in me transferatur, id quod ex comitiis intelliges. Obsecro itaque te, charissime Heinrice, sic respondeas, ut quod das, certum sit. Si nihil certum, adde nihil certum, sed ab aliis relatum calamo retulisse. Sic cogor te perpetuo obtundere, quandoquidem non solus tibi fido quam optime. Gaudium ingens nobis foret Antroniis hoc esse negatum, certissimum item argumentum de illorum consilio. Quicquid ergo hic singulari scriptum numero inveneris, per enallagen aut heterosin intelligas 11 .
Non interim dubito, quin a praefecto Lenczburgico 12 omnia acceperis, quae desiderasti. Tuum erit, si me, non diu victurum, videre velis, ad nos venias. Nam ad Arouw 13 ego nec pedes nec eques venire valeo.
Est nuncius ille, olim parochus, nunc apud nos cerdo, affinis Megandri 14 , cui quod negocium hoc attinet, literis credere poteris, praeterea ab ore nihil, nisi quod omnibus nobis fuerit commune. Uno tamen verbo consilium vestrum, si non citius ad nos scripseritis, aperire poteris, quo et quis venturus sit. Nam non video nos alia ratione melius posse per omnia convenire.
Vale, charissime Heinrice, et mei tuis precibus nunquam sis immemor.
9. februarii anno 35.
Tuum minimum nummisma 15
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, fratri suo charissimo.