[393]
Autograph: Zürich StA, E II 336, 339f (Siegelspur) Ungedruckt
Entschuldigt sich wegen seines langen Stillschweigens seit seinem Besuch in Zürich. Von öffentlichen Angelegenheiten will er jetzt nicht berichten, weil ja Berchtold [Haller]das ohnehin tut; ihn interessieren nur seine Studien. Zur Zeit befaßt er sich mit Aristoteles und dem Markusevangelium, lernt und unterrichtet zugleich. Er bittet um Bullingers Hilfe, besonders auch für sein Studium der Evangelien. Mit seinen Kollegen [Kaspar]Megander und [Johannes]Rhellikan verträgt er sich sehr gut, Berchtold [Haller] ist ihm ein väterlicher Freund und Beschützer. Grüße.
S. Quod hactenus, ornatissime Bullingere, nihil a me literarum accepisti, nec
negligentiae nec oblivioni tui imputes velim. Ea enim sunt tua erga me immerentem
humanitatis officia ac merita tantique revera te facio, ut ex quo
proxime a te discessi 1 , dies nulla praeterierit, qua non saepe tui sim recordatus.
Sed partim tabelliones in causa fuere, quos nunquam fere, nisi dum essemBriefe_Vol_04_0209 arpa
occupatissimus, habere contigit, partim vero pudor quidam subrusticus
et singularis tui nominis reverentia, quominus pro eo ac debui a vel literis,
quando re ipsa nequeo, gratitudinem animi testatus sim hactenus. Sed enim
ne tandem hoc parum officioso silentio neglectae a te mihi amicitiae oblatae b
suspicionem incurrerem, rumpere greek greek 2 posito pudore libuit,
maxime, quando eam ingenii tui suavitatem ac mansuetudinem deprehendisse
mihi videor, ut si vel ineptissime, quod soleo, scribam aut alioquin c
tuae autoritatis et doctrinae rationem habeam parum exactam, facile eius te
mihi delicti gratiam facturum certo mihi persuaserim iam pridem. Quare hoc
unum in praesentiarum notum tibi facio, tua mihi in domino notitia et amicitia
iucundius obvenire nihil potuisse, qua si coram perfrui liceret, felicem
me plane beatumque iudicarem, quanquam ne in isto quidem locorum intervallo
a d Sultzero tuo nunquam aberis animo, ut e cui semel velut iacenti manus
porrigere non es dedignatus tuoque amori dignum iudicaris. Ego vero
etsi adferre ad amicitiam tuam praeter fidem et benevolentiam nihil possum,
eam ipsam tamen faxo ne unquam in me desideres, quam tantisper, quaeso,
amplectere, dum voluntatis in te meae luculenter et copiose declarandi [!] facultas
aut occasio sit, qua oblata intellecturum te spero cum homine tibi neutiquam
ingrato rem esse.
Ceterum de publicis negociis nihil scribo ad te, eo quod et Berchtoldum 3 id facere 4 studiose scio et quod testudineam vitam agens haec ut non inquiro, sic etiam nisi diu pervagata ad me perferuntur. Domi enim meo more delitesco me totum studiis consecrans, quae rebus omnibus missis persequi toto pectore libet quippe qui f sine his omnem mihi vitam acerbam plane iudico. Praeter Aristot[elis] lectionem nuper etiam Marcum exorsus sum. Quae me lectio quantopere exerceat, dici vix potest, ut qui in omnibus literis, tum in hac professione maxime rudis discere simul et docere cogor 5 . Quorum utrumque magno quidem conatu fit, sed nescio, quanto profectu. In explicatione textus, ut vocant, aliorum iudicium libens sequor nil ipse mihi fidens. Verum in communium locorum tractatione, dum peculiarem quandam rationem 340 || instituo, finibus nempe quaeque suis circumscribere ordine certo cupiens, immensa mihi suboritur difficultas, ut veluti mare quoddam ingressus vix terminum ullum queam perspicere. Quamobrem ea in re tu, tum ex g quo velut oraculo haec scissitari [!]libuit, quaeso, tuo mihi consilio adsis cettam mihi et studiosis frugem allaturus. Et si quae praeterea vel in evangelistas omnes vel in hunc 6 peculiariter habeas, ea mihi communicare ad tempus velis. Restituam bona fide omnia. En novae amicitiae auspicia, qui postulationibus
Briefe_Vol_04_0210 | arpa |
---|
tam cito te fatigo. Qua in re si quid peccatur, tuae imputa humanitati, qua fretus omnia mihi apud te licere arbitror.
Caetera bene habent satis. Cum Megandro et Rellicano mihi convenit. Ferre enim me didicerunt, odisse desierunt. Dominus faxit, ut Christum unanimiter spiremus omnes. In Berchtoldi ut patroni et defensoris acerrimi amicitia totus acquiesco, ut in cuius sinum omnes meas opes, ut nosti, iam pridem contulerim. Commendarem hunc tibi amandum tui tam studiosum virum, nisi et per illum ego tibi potius commendandus sim et eo tua sponte feraris. Sed molestus iam satis tibi fui.
Vale ac Simonem tibi addictissimum tuis ad dominum precibus commendatum habe id mutuo facturus. Bene vale cum uxore 7 castissima, quam meis verbis salutabis amanter et diligenter.
Bernae, 11. iunii anno 1534.
Tuus ut suus Simon Sultzerus.
Saluta Theodorum 8 , Leonem 9 , Pellicanum, Binderum, Eras[mum] 10 et bonos omnes.
[Adresse darunter:] Viro ornatissimo d. Heinricho Bullingero, divini verbi praeconi fidelissimo, patrono suo colendissimo. Zürich.