[315]
Autograph: Zürich StA, E II 358, 102 (Siegelspur) Ungedruckt
Hat sich über Bullingers Brief gefreut. Durch die freundschaftliche Art, mit der sich Bullinger seiner Probleme angenommen hat, ist er ihm noch teurer geworden. Empfiehlt den Überbringer des Briefes, einen seiner Schüler. Bei günstiger Gelegenheit sollen die Käslein geschickt werden. Er hat keine Zeit, an Theodor [Bibliander] zu schreiben. Grüße an diesen und an Pellikan.
S. Duplici nomine animum meum tuae oblectaverunt literae 1 , partim quod
tu meis respondere etiam occupatissimus haud es dedignatus, partim quia meBriefe_Vol_04_0042 arpa
compotem fieri voti, modo id tibi in manu sit, conspicor. Mihi antehac
etiamnum ignotus charus fuisti ita ut nihil supra, posthac vero multo charior
futurus, quod amiculi caussa etiam mediocriter de te meriti tantum suscipis
negocii, ut cicius tuis quam amici rebus defuturus esse puteris.
Adversa illa valetudo, qua laboraveram 2 , nonnihil remisit. Sum mihi utcunque redditus. Dominus ita nobiscum agat, quemadmodum suo ipsius nomine est dignum ipsique gloriae, nobis autem salutiferum.
Iuvenis 3 ille iam biennium adhuc meus fuit discipulus. Quare eum tam certae fidei nuncium nactus cupiebam, te accederet, epistolam redderet.
Caeterum, quantum ad caseolos 4 istos attinebit, ubi opportunum ac commodum fuerit, veniant sane. Precium solvam bona fide.
In praesens non possum esse verbosior nec pluribus tecum agere mille obvallatus negociis. Ob quae Theodoro 5 , ut par fuerat, rescribere non est ocium, verum multa salute eum meis verbis impartias primo quoque tempore homini magno cum foenulo scripta mea remissurus. In primis autem Pellicanum, virum omnium, quos viderim, quos audierim, candidissimum, doctum, humanum, ingeniosum doctisque faventem saluta. Avocor iam nunc sonitu horae vocante ad meam instituendam pubem.
Dominus te omnesque urbis Tigurinae precones constabiliat, confirmet, defendat atque dirigat, sicut suo sacrosancto evangelio dignum est. Valeas cum universa tua familia et me vicissim ames.
13. ianuarii 34.
Tuus Ludovicus Lopadius.
[Adresse auf der Rückseite:] Primario viro Hanrico [!]Bullingero, Tygurinorum episcopo, amico fratrique insigniter charo.