25
Autograph: Zürich ZB, Msc F 46, 36f 1 1/2 fol. S., sehr gut erhalten, ohne Siegelspur Ungedruckt
Ermahnung an einen älteren Mann, von seinem unsauberen Lebenswandel zu lassen und eine Ehe einzugehen.
Gratia et pax a deo patre per dominum nostrum Iesum Christum.
Tandem absentem absens inhortabor, nimirum alias strenuum, ut id adhuc alacrius perfitiat, quod coepit. Intelligis autem, quid velim, id enim intelligo, de quo iam sepius usque in multam consultavimus noctem et ad quod te multorum et sapientum et pientissimorum cum veteris tum nostrae aetatis hominum inhortatur exemplum, imo cur horum potius quam sacrarum litterarum proferimus calculum? Vidisti autem, quid illae iubeant, sed et tua illa ad imaginem dei formata conscientia animaque certe a deo docta 3 idem, quod illi omnesque nos consultamus, suadet. Cave itaque a, ne frustra a spiritusancto obsignatus sis. Is nimirum cupit hoc tuum sibi corpus in templum consecrare sacrum [1 Kor 6,19f], cupit inquam is familiarior tibi esse, quam fuerit hactenus.
Nosti enim coelestis Pauli sententiam me Hercle gravissimam: «Qui adglutinatur scorto, unum corpus cum eo est; at qui coalescit domino, unus spiritus cum domino est» [1 Kor 6, 16f]. Agnosce itaque tempus ac oportunitatem redime, id quod sacratissimum Pauli pectus toties inculcavit 4 ; agnosce dei vocationem 5 et quod a gravi carnis somno evigilandum est 6 ; agnosce denique vocationem, imo occasionem a deo tibi iam toties oblatam. Exuli, imo mendico idem praecipitur, quod tibi, neque is se excusare potest, ut inopiam maxime obtendat. Interim te deus opulentia donavit. Quid ergo? Benefitium dei agnosce atque gratias age. Hae autem gratiae illi laudatissimae, si illius obedias praeceptis. Convertere itaque ad dominum, et ipse ad te convertetur [Sach 1,3]. Sed quid «convertetur» dico, cum ipse videas ipsum ad te esse conversum! Proinde accelera, nam qui amant, qui semel deum viderunt quique eius senserunt suavitatem 7 , non tardant, sed sese celeri cursu ad odorem proripiunt. Omnis enim mora periculosa, quoniam in salis statuam conversa est Lothi uxor 8 , quoniam et
Briefe_Vol_01-143 | arpa |
---|
dominus adseverat: «Quisquis manu semel admota aratro respicit, is plane me non est dignus» [Lk 9,62]. Quid, o bone deus, audio? Quid enim hic habet, qui deum non habet? Quid hac re fingi potest miserabilius? Qui deum habent, omne bonum habent, pacem ac gaudium 9 . Nemo ergo tam stupidus esse velit, ut tantum bonorum thesaurum abiiciat atque negligat tardando seu respitiendo. Senex es, frater mi, morti propinquus es, o amice omnium charissime, vides, in quo rerum statu simus mortales. Hoc ipso, quod scribo, plurimum vitae mee decedit, ignarus denique, quo oculis [!] momento auferat e vivis omnipotens 10 . Adhoc omnes satis superque satis offendimus dominum, ut is nunc ira exestuans consultet, quibus diris, qua peste quove gladio impietatem nostram ulciscatur. Hic iam tu tuam venerare senectutem, memorare mortis fatique. In eluctabile tempus atque ita iam vitam tuam institue, ut, cum vindex venerit, templum suum non usqueadeo vastum inveniat. Nam adeo nos pestis, fames et gladius 11 terrere non debent ab uxoribus, ut multo magis invitent, nimirum ut praecinctos lucernasque in manibus tenentes dominus inveniat [Lk 12,35]. «Deus est», inquit Petrus, «qui pios novit e tentationibus eripere et incredulos ad perpetuam torturam servare» [2 Petr 2,9]. Dominus est deus ipse munimentum nostrum 12 , ipse pro nobis filium expendit, qui sane non tardavit, sed omnia semel nostri causa fecit 13 . Ne itaque nos in re non usqueadeo involuptuaria tardemus! Paulus non putat fieri posse, ut sive gladius sive ignis sive mors a domino avellat fidelium quempiam [Röm 8,35-39]; quanto minus avellere debet ||37 a tam glorioso dulcique domino foeda libido.
Illum non tardavit aequale cum patre imperium 14 neque coelorum regia quicquam movit, ut hoc tardius veniret. Deinde sciebat, quid illi patiendum erat, nimirum post imanem dilaniationem, post risus atque ronchos impiisimorum nebulonum 15 tandem atrocissimum crucis supplitium 16 . Scivit haec omnia, nec tamen tardavit, imo et cupidus et gaudio gestiens irruit in mundum ingratissimum 17 . Vide nunc, quid nobis agendum sit. Nos pollicitationes habemus, ut amplissimas ita certissimas, nam et propheta testatur: «Iuvenis fui atque senui, interea iustum non vidi derelictum nec posteritatem ipsius mendicitate damnatam» [Ps 37,25]. Sunt item nobis praeclarissima sanctorum exempla; astat denique ille ipse Christus e coniugata, tamen perpetua virgine natus 18 atque classicum canens. Num impiissimi ingratissimique merito censeremur, si ei non
Briefe_Vol_01-144 | arpa |
---|
obsequndaremus in re tam levicula, cum tamen ipse prior nostri caussa subierit negotium et asperius et multo durius? Beati ergo omnes, qui timent dominum et qui ambulant in viis eius 19 .
Haec scripsi, amice omnium dulcissime, maximo erga deum adfectu magnoque tui amore raptus, non ut iacentem engerem, sed ut currentem incitarem 20 moraeque et, ut ita loquar, procrastinationi obstarem, quod certissimam esse sciam decantatam illam sententiam: «Quae serius fiunt, et tepidius et hoc difficilius fiunt» 21 . Tu omnia boni consule, utpote ab omnium, quos in terra habes, amicissimo profecta. Vale.
Tyguri, quarta die octobris anno 1527.
Sed et statim te nobis hylarem praebe iterumque vale.
Heinrychus Bullingerus,
omni ex parte tuus.
[Ohne Adresse.]