[250]
Autograph: Zürich StA, E II 375, 725. Siegelspur. -Ungedruckt
Obwohl er Bullinger vor kurzem seine Lage dargelegt hat, schreibt er jetzt noch einmal. Landvogt Edlibach will seine Sache im Zürcher Rat vertreten. Hofft, daß auch Bullinger sich für ihn verwendet.
S. Tametsi nuper, eruditissime Henrice, tibi longissima epistola 2 rationes vitae 3 aperuerim,
non tamen ab re esse existimavi, si te denuo de eadem re admonerem. NonBriefe_Vol_03_0166 arpa
necesse habeo, opinor, ut rem altius repetam. Id enim antea satis abunde factum est.
Iam vero nonnihil tuis occupationibus inservire volens, quae te non sinunt accurate
semper meminisse omnium calamitatum, statui hoc epistolio tibi mei memoriam refricare.
Nec id quoque fecissem, nisi huius consilii autor mihi fuisset praefectus nostrae
provinciae 4 Johannes Edlibach, qui postridie Tigurum se profecturum dicebat.
Is mei caussa coram senatu officiose ac amanter intercedet 5 . Ad hanc rem fortassis
subsidiaria tua opera utetur. Quare per Christum te oro atque obtestor, ne mihi
deesse velis amicus amico. Sed ne importunius tuam operam abs te rogare videar,
quasi is sim, qui ab amicis officia soleat intempestivius efflagitare, iam me hisce literis
tibi perpurgatum esse velim. Quando autem et occasio temporum et tuae occupationes
patientur, tum demum te mihi paulisper accommodato. Ego vero, si licuerit
6
per tenuitatem meam, libens paria tecum facturus sum .
Vale.
Datum raptim Frowenfeldiae irrevise, 9. die augusti.
Michael Schlatterus,
tuus ut suus.
[Adresse auf der Rückseite:] D. viro Henrico Bulingero, sacrae theologiae publico professori Tiguri, domino suo in primis numerando. Zurich.