20
Autographe Abschrift: Zürich ZB, Msc A 82, 106r. - 107r. 11/2 fol. S., sehr gut erhalten Ungedruckt
Auf Wunsch Joners gibt Bullinger eine Auslegung des Gleichnisses von den Arbeitern im Weinberg (Mt 20,1-16).
Volcatio lonero, abbati et moecenati [!]dignissimo, gratia et pax multiplicetur. De loco Mathei 20 [1 ff] quae citra praeiuditium sentimus quaeque tu a nobis efflagitas, paucissimis sic accipe.
Audierat Petrus apud homines non esse || 106v. possibile a ut quisquam salvus fieri possit [Mt 19,23ff], apud solum deum id plenissime collocatum depositumque esse, hoc est salutem non contingere ex hominum meritis, sed tantum ex gratia, munificentia et liberalitate dei. Qua re motus Symeon Petrus ait: Quid igitur, domine? Nunquid frustraneum, quod te sumus sequti omnibus relictis? Nunquid ceteris excellentiores erimus [Mt 19,27]? Putaveramus profecto nos multo amplissimum praemium recepturos, igitur nunc primum audimus, quod omnia hominum opera sunt frustranea?
Huic respondet Christus principio esse et contingere sanctis praemium, sed id quidem non ob opera aut merita, sed tantum ob gratiam, quae omnes ex aequo aequali praemiat praemio et monet, ne ob vocationem sive fructus vocationi dignos sive Symeon sive alius quispiam efferatur, eo b quod multi deiiciantur, qui sibi firmissime stare videntur 3 , et rursus multi abeuntes vocentur iacentesque erigantur ad dominum. Verum ista quam dilucidissime et copiosissime prosequitur similitudine, ne qua verbis inesset obscuritas; et sic docuimus in «Propheta» 4 nostro adhiberi parabolas. Est ergo paterfamilias deus, qui ceu diligens et fidus paterfamilias providentia sua omnia regit et adornat. Porro vinea regnum est evangelicum, quod ut in Christum palmitem unicum innititur, imo vitem veram, sic a patre in hoc 5 putatur 6 , ut in fide, charitate et patientia vitaeque innocentia pulcherrimos ferat botros. Iam quemadmodum paterfamilias primis et novissimis idem praecium
Briefe_Vol_01-120 | arpa |
---|
pendit, imo et primos acriter carpit, postremos benigne adloquitur, sic deus omnes ex aequo vita aeterna donat et aliquoties primos et fideles et qui sibi ceteris videbantur fortiores corripit, in peccata trudit, penitus confundit, ut sese agnoscant nec efferantur, postremos vero in atiem producit, ut misericordiam dei decantent et nos gratiam laudemus et agnoscamus. Illius exemplum est David 7 et Petrus 8 , huius vero Magdalena 9 et Zacheus. 10 Proinde nemo desperare, nemo debet efferri. Et quemadmodum praemium non contingit iuxta laborum quantitatem, sed tantum ex patrisfamilias pacto, sic iustitia nobis non contingit ex merito, opere, aut labore nostro, sed tantum ex pacto, hoc est ex providentia et gratia. De qua re vide Roma. 9 [6 ff] et Ephe. 1 [4ff]. Quod si murmuras, iam respondet dominus: «Amice, non facio tibi iniuriam» etc. [Mt 20,13]. Quemadmodum etiam Paulus: «Quis prior dedit illi?» etc. [Röm 11, 35]. Et rursus: «Nunquid dicet figmentum ei, qui se finxit» etc. [Röm 9,20].
Porro similitudinem illam elegantissimam gemina claudit greek (sententia)12 . Prior: «Sic novissimi erunt primi» etc. [Mt 20,16]. Quasi diceret: ||107r. Discite ergo hac parabola non sperare in opera, quando unum est omnium praemium aequale, discite non sperare in vosmet ipsos; nolite efferri, si quid boni fecistis, sed timete, nam deiici potestis: Roma. 11 [20]. Posterior: «Multi enim sunt vocati» etc. [Mt 20,16]; quae priorem interpraetatur, ut geminarum sententiarum mos est, quasi velit dicere: Nam certissime vobis dico, quod non omnes c , quibus verbum praedicatur quique se credere putant et multa operantur, salvi fiunt, sed qui electi sunt ab aeterno et qui in corde trahuntur. Roma. 8 [29], 9 [6ff], loan. 6 [44], 2. Thessalo. 3 [5].
Vale.