[214]
Autograph: Zürich StA, E II 347, 48. Siegelspur. -Ungedruckt
Bucer und sein italienischer Begleiter, [Fonzio], sind in Schaffhausen angekommen. Bucer predigte und erläuterte den Schaffhauser Pfarrern seine Stellung gegenüber Luther sowie seine Abendmahlsauffassung. Ritter bittet um Nachrichten über den Streit zwischen Zürich und den V Orten.
Gracia et pax a deo per Iesum Christum.
18. aprilis Buccerus Scaphusiam venit meque adiit. Quem primo aspectu cognoscere non potui, dum facie michi ignotus erat. Verum dum commentaremur simul de furiosis Lutheri epistolis 1 et ipse Lutherum nonnichil excusare studebat, suspicio accessit ipsum esse Bucerum. Interrogavi, unde vel quo pergerent, habet enim comitem italum 2 , doctissimum et disertissimum virum. Respondebant se ideo adventasse, ut me viderent et profectum nostre ecclesie intelligerent, atque eam ob rem Constantiam, Sanctogallum, Tigurum et Bernam profecturos 3 , quo ceteros fratres Argentoratenses 4 , a quibus missi, certiores reddere possent, atque si essent fratres, quibus tuto fides credenda esset, ut vocarem. Haberent, quae nobis exponerent. 20. aprilis vocavi quosdam ex agro Scaphusianorum 5 . Nam ipse eo die, quia dominica erat et feriabatur, duas conciones ad populum habuit. Post secundam convenimus simul excepto Benedicto 6 , quem noluit interesse, ne forsan rem sinistre interpretaretur
Briefe_Vol_03_0113 | arpa |
---|
atque occasionem arriperet pristini erroris 7 . Principio se excusavit ab infamia, qua forsan notaretur, quasi Luthero post obitum Zuinglii et Oecolampadii plus concederet, quam ab eis, dum in humanis essent, concessum foret. Hac in re suam innocentiam indicabat, neque futurum, ut vel ad unguem cederet 8 , in quo non Zuinglius et Oecolampadius cessissent. Secundo, quamvis Lutherus suam pateretur firmitatem, ut fratres plus equo sathane traderet 9 , tamen adhortabatur, ne illum pro suggestu traduceremus 10 . Tercio sentenciam suam in cena dominica recensuit, quam non potuimus assequi diversam esse a nostra. Quamobrem hoc ad te scripsi, ut tu eo cautius id animadvertas. Si quid alienum esset, quod mea simplicitas capere non potuit, michi indices oro. 21. iterum abiit, ad primam maii apud te erit Tiguri 11 .
Ceterum te oro, ut me cerciorem reddas de rebus Tigurinorum cum Quinque Pagis 12 et quid sperandum sit.
Vale.
Ex Scaphusia, 26. aprilis 1533.
Erasmus Ritter,
ex animo tuus.
[Adresse auf der Rückseite:]Dem wolgelerten herren, herr Hainrich Bullinger, predicanten zu Zurich, sinem lieben ---a