[220]
Autograph: Zürich StA, E II 348,456r.—457r. Siegel. —Ungedruckt
Bedankt sichfürdiefbe: seinem Besuch in Zürich! empfangenen Wohltaten. Hat gute Hoffnung für eine Verbesserung der Lage Zürichs, obwohl der Rat eine gewisse Schwäche zeigt. Von Bern in die Landschaft ausgesandte Boten haben berichtet, dast die Bereitschaft, bei einem Angriff auf den reformierten Glauben ins Feld zu ziehen, allgemein vorhanden ist. Bern hat jetzt einen beherzten Rat. Bucer wird sich bemühen, die Meinungen Berns und Basels über Zürich zu verbessern. Grüfte.
Gratia et pax, fratres observandi.
Gum ego non possim, oro Christum rependat, quae in me contulistis beneficia'. Et optima spe sum res vestras melius habituras, postquam vobis ministris evangelii concordem adeo et fortem spiritum contulit idque urgentem cum primis, in quo sunt sita omnia, fidem in dominum nostrum Iesum Christum. Senatum quidem vestrum nunc tenet infirmitas quaedam, ut testantur omnia 2 , sed hanc vestro ministerio et suo spiritu depellet Christus. Quanta licet diligentia, hic 3 bonis vestram rem publicam commendabo. Verum, ni fallor, vestri erga hos parum officii sui memores fuerunt. Ignorat siquidem senatus hic illud: «Was wyr nit heben mögen 4 , müssen wyr ligen lossen» 5 . Imo nihil huius in animis eorum fuisse istuc deciarat, quod cum tantopere vobis minitarentur Quinquepagici, ad omnes subiectos suos miserunt legatos, qui quid animi ada suppetias vobis ferendasb haberent, explorarent 6 retuleruntque ab omnibus adfuturos pro viribus non solum ipsis suis dominis, sed quibuscunque' hi religionis caussa adesse velint, hoc tamen obtestati, ut alii duces, si quid accidat, constituantur, quam hactenus habuerint 7 , qui quam primum se in hostes ducant, non ita, ut in proximo bello factum, tam diu contentur ||456v In urbe praeterea instructa sic sunt omnia, ut ad primum quenque motum advenissent vobis, nec immerito videtur dolere eis, quod vestri eos omnia sua consilia in proxima actione cum Quinquepagicis celarunt. Habent nunc consulem solide pium et cordatum 9 . Non potest fieri,
Briefe_Vol_03_0122 | arpa |
---|
ut qui Christum serio amant, quorum hic bona pars est, vos non syncera charitate complectantur. Proinde, charissimi fratres, date operam, ut simultas ista vestris eximatur. Verendum, ut reliquiae quaedam spirituum, de quibus scitis reliquos Helvetios, tantum non omnes, queri, obstent, quo minus familiarius Bernatibus uti dignentur. Nam non modo tum, quando iam agi de componenda proxima lite ceptum est, mittere legatos ad Araw vestri negarunt 10 . Fidendum soli deo est, interim tamen nullius, maxime de religione consentientis benevolentia respuenda. Esto d , legatus aliquis Bernatium istiusmodi aliquid respondent: «Was myr nit lupfen etc.», senatus ipse rogandus erat e . Quid, si ii, qui Christi regnum accisum cupiunt, exaggerent Bernatum ac aliorum peccata, ut caveant firmari societate aliqua animos infirmiorum? Non dubito admodum pios in senatu vestro esse, sed videre videor non tam belli quam cuiuslibet inquie- 457r. || tudinis plus satis abhorrentes, tum admodum meticulosos. At Christus solet in infirmitate nostra suam potissimum virtutem exerere 11 . Vestri iurant se non defuturos Bernatibus, si quis eos lacessat. Hi non minus sancte deierant idem facturos, si qua vis ingruat vobis. Dabo operam hic et Basilaeae, quoad eius licet, ut bene sentiant et sperent de vobis. Vos eundem animum instillate vestris erga hos. Quod Leo 12 charissimus mihi iniunxit de Meg[andro] et Bechtoldo, optima fide curabo et spero confiet.
Optime vale, par sanctissimum praeconum Christi. Pelicano, Theodoro 13 , Carlostadio, Erasmo 14 , D. Engelharto et aliis symmystis me commendate. Beatum 15 salutate, utque eat, quo vocat illum dominus, ne contetur. Domino consuli et m. Io. Hab atque Eschero 16 me commendate diligenter, item Wertmullero f 17 . Habio scribam ex Argentorato diligenter de his, quae hic et Basilaeae, rescivero.
Briefe_Vol_03_0123 | arpa |
---|
Bernae, quo veni heri sub quartam - nam pridie veneramus ad Murgental 18 salvi et laeti, nisi quod 19 meus charissimus comes non nihil a sella laboravit 20 -, 11. maii. Plurimum se vobis commendat meus comes.
M. Bucerus vester.
[Adresse auf der Rückseite:] Praeclaris Christi ministris Heylrycho Bullingero et
[Leon]i Iudae, pastoribus [fidelissi]mis, fratribus [obser]vandis g .