[192]
Autograph: Zürich StA, E II 351, 203. Siegelspur. -Ungedruckt
Hat lange nichts von Bullinger gehört. Verteidigt sich gegen die in Carions Chronik aufgestellte Behauptung,
er habe die Zwölf Artikel [der Bauern von 1525]verfaßt. Der St. Galler Abt geht gegen die
reformierten Prediger in seinem Herrschaftsgebiet vor. Bitte um Nachrichten aus Zürich. Grüße.Briefe_Vol_03_0072 arpa
In domino pacem ac salutem.
Spectaram abs te, clarissime ac charissime vir, literas tuas, quibus et tuam aliorumque confratrum incolumitatem et quae tecum aguntur cepissem, verum nullas hactenus videram, ob adsiduos forsan, quibus detineris, rerum tumultus. Facile igitur ignoveram.
Caeterum, charissime frater, consilio atque auxilio mihi adesse salubri tu una cum tuis confratribus velis impense rogo. Est homo Mgr. Ioannes Carion 2 vocatus, qui insignis calumniae nota me nuper sua plausibili cronica 3 in lucem iam prodita turpiter ac mendaciter credulo popello traduxit. Cuius haec subscripta illic inserta sunt verba: «Ainer genannt Schappeler hat zwölff artickel 4 gemacht, genannt von christlicher freyheit 5 , daß man der oberkait nit zynß geben soft etc. Durch dyß artickel, meinet man, sey der pöfel des merern tails erregt.» 6 Haec per fratres contionatores Meminganos 7 , amicos meos candidos, schedula quadam ad me transmissa 8 . Nec enimvero articulos ullos unquam me confecisse certissime scio 9 , de christiana item libertate 10 , testor deum, aeque ignoro. Postremo magistratui seu praepositis decimas non solvendas autve tribuendas perinde verum est atque id, quod nugacissimi pharisaei de censu caesari non dando innocenti domino Christo imposuere 11 . Testatur hac in re innocentiam meam copiae cuiuspiam inscriptio apud senatum Memingensem adhuc retenta, quam olim ad petitionem eiusdem senatus una cum meis commilitonibus eidem ultro
Briefe_Vol_03_0073 | arpa |
---|
tradideram 12 . Testantur hoc idem boni quique mei illic auditores. Verum lividulus ille autore nescio quo false edoctus atque furia in me concitatus, ut non tam me quam evangelicam veritatem mortalibus exosam redderet, pictorum atque poetarum modo 13 nugatoribus omnibus ludum perperam ac infaeliciter obtrusit. Quid igitur illic mihi fatiundum quave via atrox illa iuste vindicanda iniuria sit, vestram omnium industriam ob dei nomen imploro atque expecto. Apologo, ut deceret atque aexpediret, visum est fratribus quibusdam opus esse, cuius tamen formulam, si placet, mihi praescribere haud dedigneris peto.
Novarum rerum quicquid apud nos erat, te neutiquam latere, imo d. D. Vadianum, qui plurimorum scius est, plurima tuae humanitati probe scripsisse 14 arbitror. Satanico spiritu atque phanatico agitatur in suam misellam plebem abbas ille 15 cum suis delicatissimis fautoribus. Iam omnes ferme contionatores e locis Thrasonico 16 furore expulit idem 17 . Civitatem nostram innumeris viis ac technis traducens exosam reddit inquietissimis nostris adversariis. Mentitur iniquitas sibi passim, ut dignas aliquando paenas sentiat. Reliquum, quae ipse coram in re mea tecum atque aliis confratribus meis observandis exposueram, simulac fideliter commiseram, haud oblita duco. Interim domi otiosus adhuc delitesco. Tu, optime Henriche, tuum Christophorum nacto ociolo de rebus vestris certiorem reddas obnixe praecor.
His vale ac in domino Iesu vive cum tuis faelix, quos omnes una cum confratribus, d. Leone 18 , Pellicano, Erasmo 19 , Bindero, Theodoro 20 , viris doctissimis, amicis meis iucundissimis, nomine meo salvos dicas.
E Sanctogallo, 17. februarii 33.
Dominum pro me misello orato.
Tuus ex animo Chris. Sertorius.
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo simulac piissimo viro Heinricho Bullingero, contionatori Tigurino, suo amico in domino observando. Zürich.