[141]
Autograph: Zürich StA, E II 361,332. Siegelspur. —Ungedruckt
Tröstet Bullinger in der kritischen Lage der Zürcher während des Mandatstreites und ermuntert ihn zu weiterer Festigkeit. Grüße.
Ut pristini propositi perseverantiam nobis ille conferat, qui huius tam sanctissimi operis in utrisque classicum cecinit 1 , quottidie precari non desino, charissime frater, quoque magis video tenebrionum technas apricari, eo magis in orando fervescit animus meus. Nec est, quod desit, qui in mediis turbis mirum in modum consoletur. Carnis internitionem spiritus alimentum esse 2 in dies experior. Quo fit, ut communium adflictionum particeps 3 fratrum adflictionibus non possim non supra modum condolere.
Quod igitur essem tuarum miseriarum 4 nuper amicorum relatione certior factus, condolui certe, sic tamen, ut pellucentis futurae gloriae Christi 5 radios poenitius inde introspexerim, quibus recensitis -spiritus est, qui loquitur 6 — eternarum divitiarum 7 acervos vidi, mox in laudes mens mea prorupit, energiam potentissimi a patris expendi, cuius ingenium est preter omnem humanae sapientie captum in mediis turbis extremae foelicitatis nervos prodere 8 . Non dubito omnipotentem illum omnium rerum fotorem hactenus tuas, fratris inquam, partes iuvisse, nec quod istud benefitium desuper tibi collatum 9 sana fide hactenus percensueris; sum tamen non ignarus humanarum, hoc est nullarum virium, quibus «carnulentis pectoribus», ut Prudencii verbo utar 10 , sepe ad ima tendimus. Quo fit, charissime frater, ut his meis litteris incepto operi calcar addere 11 non verear. Perge, perge igitur, consors futurae foelicitatis atque communium adflictionum particeps, noli huius mundi calliditate 12
Briefe_Vol_02_0249 | arpa |
---|
deterreri. Ulcus Sathanae cauterium sentit, vociferatur, intonat, extrema minatur. In proximo est delinquentie filium, ut Tertulianus 13 loquitur, ad interitum iri. Agit animam certe. Interim hac via sub alteri quiescentium 14 numerus in dies adinpletur. Satis est divine misericordie nos in salutem animae b esse convictos, qua sic fulcimur, ut in media morte etiam preter eternam vitam sentiamus poenitus nichil 15 . Consoletur te sumopere Gervasium c tuarum erumnarum, quas ob Christi gloriam pateris, consortem esse. Refocillet animum tuum me in dies tui praecipue memorem esse apud deum in praecibus meis. Perrumpe forti, hoc est fideli animo inpiorum cuneos. In procinctu stat dominus, cuius presentissimo subsidio victores abituri sumus 16 . O foelices nos, si ob Christi gloriam periclitari contigerit 17 ! Modo dominus adsit iuxta quod pollicitus est 18 .
Ceterum de rebus meis non est quod aures tuas obtundere velim. Posthabitis omnibus hoc unum est, quod opto, ut sese mentibus nostris in dies magisque deus insinuet 19 , quo consortes [!] adflictionum Christi ipsius vita in nobis manifestetur 20 . Sic transformati ad claritatem corporis eius 21 olim reviviscamus in vitam nunquam interituram 22 .
Vale, mee delicie. Uxorem tuam 23 , parentem 24 de me semper bene meritum nomine meo plurimum saluta. Ora pro me, frater.
Datum Basilee, 4. octobris anno sesquimillesimo tricesimo secundo.
Gervasius tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinricho Bullingero, in domino fratri charissimo meo, Tiguri.