[133]
Autograph: Zürich StA, E II 361,100r. -v. Siegelspur. —Gedruckt: Krafft 109f
Erklärt die Schwierigkeiten der Briefübermittlung über Frankfurt; erwähnt seinen früheren Brief [Nr. 120]und die darin enthaltene Bitte um Zustellung von Werken Bullingers. Freut sich über die günstige Situation der Kirche in Zürich und äußert sich über die Schwierigkeiten der Evangelischen in Köln. Nachrichten über Kaiser und den Türken sind ungewiß.
Gratia et pax a domino.
Accepi tuas literas 1 una cum iis, quorum in iisdem facis mentionem, quibus supra modum ut ante crebro a delectatus sum. Sed vereor illa, que Franfordiam 2 miseris, egrius ad me perventura, eo quod desit, qui meas tradat et tuas, ut constitueram, reposcat et referat. Nam ille 3 , quem subornaram, interea, quod sororiis nuptiis in patria intereram, insperato citius discessit. Solet is cum libris venalibus singulis interesse nundinis inque eodem cum Tigurinis versari hospitio, si vera mihi relata sunt. Posthac, si deus vitam dederit, rectius curabitur.
Dedi ad te in mense augusto proxime elapso literas 4 cum quodam cive Coloniensi 5 , qui mihi sancte recepit easdem ad tuas manus perlaturas [!], quibus petieram, ut annotaciones tuas [!] in Epistolam Ioannis secundario 6 mitterentur. Nam priores fraterculo cuidam concredidi, qui eas non reddit 7 , nec prostant adhuc Colonie ut nuper. Alioqui huius gratia te minime gravarem. Commentarios in Epistolam ad Hebreos 8 anxie cum charissimis tuis b scriptis adhuc c expecto, et si, ut spero, non assequor, nemini quam mihi ipsi imputabo.
Congratulor sane de successu et pace ecclesie vestre precorque, ut idem nobis quandoque liceret scribere. Nam nobiscum, qui evangelio et glorie Christi favent,
Briefe_Vol_02_0239 | arpa |
---|
clam faciant oportet. Ita pharisaicis constitutionibus undique, ut nosti, vallati sumus. Condonandum sane meo iuditio rudi popello, qui optat summo conatu deo servire et ea, quae facit -aliud enim non docetur -, unice putat deo placere. Nihil igitur principio mavelim quam evangelium pure admitti. Tum enim indubie ceteri abusus quique facile paulatim marcescent et interibunt. Tu cum vestris pro nobis oretis dominum.
Apud nos ||100v. nihil novi est. Ea, quae sparguntur de imperatore et Turca, incerta adhuc sunt 9 . Ut fertur, brevi publicus habebitur conflictus, cui in propria affuturum se scripsit imperator 10 . Sit gloria domini in secula.
His vale et fratrem 11 meo nomine salutes.
Colonie, 13. septembris 1532.
Theodericus Bitter tuus.
[Adresse darunter:] Dem ersamen unnd wolgelertenn Meister Heinrichen Bullinger, meinem geliepten frundt zon handenn. Gen Zürich.