[118]
Autograph a : Zürich ZB, Ms F 62,321. Siegel. —Ungedruckt
Megander kann nun in Zürich persönlich über die Berner Kirche berichten. Haller hofft auf Bullingers Besuch in Bern; er sendet den an Bucer gerichteten Brief Bullingers [Nr. 110]zurück und wünscht weitere Informationen, bittet um Rat zur Behandlung der Täufer durch die Obrigkeit, lobt Bullingers und Pellikans Bibelkommentare und verlangt Auskunft über [Johannes Ramsauer].
S. Habes Megandrum 2 nostrum, charissime Heinrice, vivam epistolam omnium eorum, quae de ecclesiae nostrae rebus scire desideras. Hoc fruere, illius colloquio saturare. Et utinam mihi vel semel hec contingeret faelicitas, qua vel tibi soli vel Pellicano, Leoni ceterisque loqui liceret in longas noctes! Semper cogor, nolim velim, in angulo meo delitescere et non nisi cartis apud fratres quae potius vellem atque possem agere coram. Tu ex omnibus unus es, quem nec pudet nec paenitet ad omnem meam necessitatem se accommodare, atque id, quod longe omnium maximum censeo, syncero plenoque caritatis animo. Dominus, dum me suo dignari velit ministerio, vel te mihi totum praestet vel Tiguri multos in annos servet incolumem non solum nostris ecclesiis et fratribus, sed toti reipublicae christianae! Age tu, quae pollicitus es ut praestes. Bartholomei ferias 3 expecto, quibus dum nos non accesseris, vera tandem aliquando me scripsisse 4 experieris, nempe te me Bernae nunquam visurum 5 .
Epistolam tuam ad Bucerum scriptam 6 remitto una cum consilio, quod et nos dedimus 7 . Placent omnia, et utinam aequos habeant iudices. Age sciam, ut se res nunc habeat cum Bucero. Vellem ego et illius epistolae 8 copiam habere, aut a quibus tandem persuasi talia per Sebastianum 9 Zofingam 10 nunciaveritis 11 . Integritas fratrum Argentinensium alioqui constat, nisi alii nunc facti sint.
Hebreorum commentarii 12 cui displicerent, nisi cui nihil placet? Perge. Me nihil remoratur, quod Megander linguarum peritus nullos videt commentarios. Pellicani 13 simul et tuis delector, id quod citra adulationem dixerim. Video abesse ostentationem,
Briefe_Vol_02_0172 | arpa |
---|
disceptationem, adesse vero sinceritatem, et ut sensus scripturarum nobis reddatur genuinus, modo pergatis uterque.
Actis catabaptistarum 14 disces, quae Zofingae acta sunt. Tuo egerem consilio, quibusnam mediis profliganda haec secta foret magistratui. Timeo, ne nimium sanguinem illorum sitiat, timeo etiam nimiam indulgentiam ecclesiis plurimum incommodaturam 15 . Ubi igitur poteris, per Megandrum epistola reddas me certiorem. Proinde quae Hebreis addita sunt et Pellicani commentariis, fasciculo composita per servum Megandri 16 mitti cures.
Tete, te, inquam, semel videre et audire coram desidero. Ero viaticum, tu sis viator, charissime simul et dilectissime Heinrice, nec opus est, ut pluribus adventum tuum communices, modo ego illius certus esse possem.
Vale, atque id perpetuo cum uxore 17 , familia, fratribus et symmistis, et ut frater 18 se vobiscum habuerit, vel uno indica apice.
5. augusti.
Tuum minimum sed deditissimum nummisma.
Es ist bi unß einer, sol ze Boswil inn empteren 19 pfarrer sin gsin, gehört übel 20 . Si tibi fuerit notus, indica mihi, quale habeat testimonium. Caeterum literas meas, animi mei in te testes locupletissimas, tibi soli scribo. Semper perpetuoque salve et vale.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, Tigurino ecclesiastae, fratri suo charissimo.