[114]
Autograph: Zürich StA, E II 343,10. Siegelspur. —Ungedruckt
Bittet Bullinger um Mithilfe in der Heiratsangelegenheit von Ludwig Zehender. Hofft; daß Bullinger anläßlich der Hochzeit von dessen Bruder in seinem Hause wohnen und in seiner Kirche predigen werde. Grüße.
Salutem in Christo.
Non egre feras, mi Heinrice, pertinaciam meam. Audi enim, qui factum. Nempe propterea, quod tam fraterne, imo iucunde, ut taceam tam christiane, in meis negociis mecum egeris 1 , non possum, quin plurimo gravioribus te agredi non verear. Verum hoc non abs re fit. Quis enim hoc, quod ego primum a domino a , deinde a te accepi, non magnanimum faceret? Loquimur autem nunc de rebus matrimonialibus. Inquio igitur matronam prudentem, honestam et satis domesticam me tuo auxilio habere. Faxit modo deus, ut eadem tibi scribere in perpetuum liceat. Ea b igitur me amplius te solicitare urgerunt. Sed ut interim ad rem redeamus, audias sub compendio verborum, quibus te solicitum esse velim, nempe, ut communem nostrum amicum Ludowicum Zechender 2 erga viduam 3 michi sane et nomine et parentela
Briefe_Vol_02_0166 | arpa |
---|
ignotam, sibi autem satis notam commendatum habere velis, imo iuxta necessitatem patronum exhibere. Est enim iuvenis, iam hactenus verbo non admodum refragans, eciam bonorum morum et, ut non obticeam - in hoc omnium primum, in fidelitatem c , spectamus -, facultatum non admodum tenuis. Que omnia tecum communicabit. Rogo igitur, quantum in te sit, in hoc negotio ei auxilio esse velis. Deinde te invitaturum et parentem 4 ad nuptias fratris sui 5 scio. Rogo, hortor, imo adiuro, ut venias 6 , sed ea condicione, ut in nullis edibus preterquam in meis divertas, in quibus rem gratissimam mihi facies. Sin minus, nescio que convicia, imo tragediam d uxoris mei Barbarae erga te excitabis. Huius tamen te admonitum volo, ut te veniente in nuptiis ecclesia nostra ex ore tuo verbum domini promulgari audiat. Spero enim te hoc faciente ecclesiam nostram plurimum utilitatis percepturam.
Vale. Salutant e te ego et uxor mea, uxorem 7 cum liberis et parentem, et quotquot de me te rogaverint.
Datum dominica ante Marie Magda[lene] anno 32.
Ioannes Zender,
in totum tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Non minus integro quam erudito viro M. Heinrico Bullingero, apud Tigurinos concionatori, amico et fratri observandissimo.