[1431]
Autograph: Zürich StA, E II 340, 96 (Siegelspur) Ungedruckt
Schreibt nur kurz und kommt nicht ausführlich auf [die eigenmächtige Abreise aus Tübingen] zurück, da er bereits darüber berichtet hat und da wohl Gwalther alles übrige mitteilt; möchte auf keinen Fall Bullingers Wohlwollen verlieren und empfiehlt sich ihm.
Plura tibi de meis rebus scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius, Bullingere pater, quo magis iudicares omnia, quae ex nuper datis ad te literis 1 cognovisti, ob rerum nostrarum atque opum tenuitatem a nobis esse facta 2 , ne videlicet rebus omnibus absumptis cum tibi tum aliis dominis nostris rem ingratissimam nominique nostro turpissimam commisissemus. Non minus enim a te probari quam diligi semper volui. Sed breviorem me duae res faciunt: una, quod prioribus literis omnia illa sim persecutus, altera, quod Rodolphum Gvaltherum, familiärem meum et amicum sincerissimum, reliqua omnia suis complexum esse literis 3 existimem. Non mediusfidius mediocri dolore afficerer, si pristinae laudis meae possessionem amitterem; sed usque mihi temper[abo, ut]a perducerem eo rem, ut dignum aliquid et vocatione [mea et]b vestra expectatione efficerem. Quod me c spero, si non [spes] d fefellerit, consecuturum. Quare a te peto maiorem in modum, ut me per te reliquis meis dominis quam comendatissimum esse velis meumque e in studiorum ratione observanda et in caeteris, si quod est in me, studium tibi comendatum esse putes. Quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me studia cumulus accedet.
Vale salutatis matre 4 , coniuge 5 et universa familia.
Marpurgi, 1540, idibus novembris.
Tuus Iohan. Wolffius.
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. M. Heinricho Bullingero, domino suo unice colendo.