[99]
Autograph: Zürich StA, E II 337,48. Siegelspur. —Ungedruckt
In Bern wird das Gerücht verbreitet, Zürich wolle die französische Allianz bald erneuern. Megander warnt davor.
Gratiam a domino.
Quem non omnium ecclesiarum solicitudo torquet, fratres charissimi, modo pii, fidi et iuxta Christi comendacionem ministri vigiles 1 et prudentes dici velimus? Qum igitur malorum omnium fomentum greek greek 2 ecclesias nostras tentare video, principum inquam corrupcionem, ut res apud nos sese habeat, vobis indicare nequaquam defatigor. Aurum gallicum in urbe nostra publice sese iactare non veretur Tigurum intra dierum paucorum spacium rege cum Fran[cisco]3 foedus iterum et fecisse et firmasse 4 . Etsi non dubitemus mendacia esse aperta (longe enim alia a Tiguro sancto et syncero nobis promittimus quam stulticiam, ne dicam facinus hoc nephandum), est tamen modus is et unicum medium, quo nobis idem persuadere nititur. Conetur quidem, sed incassum, id quod certe ex deo vobis promittere possum. Quare, charissimi fratres, si quis diversum de nostris apud vos ogganit aut iactat, ne credatis soliciteque studete, ne locum apud vos belli homines isti habeant, qui patriae nostrae neque utiles neque honesti sunt. Caeterum res ecclesiae nostrae sanctissima est atque adeo sancta, ut nihil sit, quod in ea desyderarem.
Valete, fratres charissimi.
Bernae, 25. maii anno 32.
C. Megand.,
ex animo vester.
[Adresse auf der Rückseite:]Tiguri verbi ministris Leoni Jud, H. Bulling, et Erasmo Fabricio, fratribus suis charissimis.