[1273]
Autograph a : Zürich StA, E II 336, 190 (neu: 208)(Siegelspur) Ungedruckt
Ist enttäuscht, keine Antwort erhalten zu haben, und klagt erneut über den Druck der Universität auf die kirchlichen Amtsträger. Nimmt an, daß Bullinger von Seiten des Rats bereits über das Ergebnis der Frankfurter Tagung unterrichtet wurde. Herzog Georg [von Sachsen] soll unmittelbar vor seinem Tod zur Reformation bereit gewesen sein; dies berichtet ein Bote des Grafen Georg von [Württemberg-]Mömpelgard. Graf Wilhelm von Fürstenberg nimmt für Frankreich Knechte an, Joachim von Brandenburg reformiert seine Kirchen, und in Worms verhandeln die Reichsstände über die Türkenhilfe, doch verbirgt sich dahinter wohl ein Täuschungsmanöver.
S. Quid est, quaeso, quod de universitatis divexatione nos haud solatio aliquo convenis, postquam scripsi 1 quam nos sibi subiectos videre totis conetur viribus et d. Grynaeum cogere ad gradum accipiendum, si velit esse praelector theologiae? Scripsisti olim 2 , scio, quod res est; verum quia de novo nos petunt, cupio et ego de novo aliquid, unde intelligam magis, quam sint homines ridiculi, qui volunt currum praecedere, equos sequi 3 , pastores subiici, dominari oves. Sed negant hoc strenue dicentes: "Ministerium nec impedire nec subiicere tentamus, sed ministros."Obsecro, qualiter tu hic personam separabis a ministerio? Et si hoc possibile, qualiter seiunges a ministerio doctrinam, quam isti iudicandam sibi sumere conantur? Tam sumus feliciter ociosi in tantis negociis, ut cum pueris ludamus baculis et nucibus. Quid fit? Interim perit ecclesia. crede mihi, perit. Cuius culpa? Ne quem accusem alium, fortasse mea et Grynaei; nam hic ad gradum non vult per legem cogi, ego prodere ministerium nolo. "Sed", inquiunt, "cave quaeras teipsum, dum libertatem ministerii praetendis." Dic tu, mi Bullingere, quid hic tibi videatur: Etiamsi ego meam libertatem quaererem, num pessundari ministerium deberem dissimulare? Responde, quaeso, et brevi, si poteris per ocium. De his satis.
Nisi acta Franctordiensia 4 pridem habuisses, possem integra dimittere. Sed quia ad senatum audio a nostris missa 5 , dubitare non licet, quin et tu habeas.
Briefe_Vol_09-144 | arpa |
---|
At ne nihil scribam, historiam hanc accipe: Dux Georgius 6 , postquam decubuit, vocavit ad se anxius concionatorem 7 suum atque diligenter ex eo quaesivit, ecquid de Lutheri dogmatis sentiret, num haeresim saperent vel essent consentanea sacris literis. Obmutuit concionator; nam et metus et veritas incluserant vocem. Si enim veritatem dixisset, metuebat poenam, neque tamen contra eam reluctante conscientia pronunciare poterat. Sic haesitantem dum urgeret princeps, huiusmodi tandem extorsit responsum, Lutheri scilicet scripta cum sacris literis non dissentire, sed cum eis optime consentire. Dux indignabundus inquit: "Quur igitur me non admonebas antea, ne tantopere saeviissem in meos, qui verae fuerunt addicti religioni?" Atque mox testatus palam dixit: "Si convaluero, doctrinam hanc fovebo." Sed migravit, utinam ad Christum. Reliquit Heinrichum fratrem haeredem 8 , quem hactenus persequutus erat propter evangelium graviter. Haec ex nuncio, quem Georgius, comes Montis Bellguardiae, miserat in Saxoniam ob privata quaedam 9 etc.
Praeterea comes Gulielmus a Fürstenberg milites nuper dimissos denuo conscribit 10 sed Gallo 11 , eo quod caesar 12 Mediolanum non restituent, ut erat pollicitus, et connubium (nescio inter quos) detrectet 13 . Item loachimus Brandenburgensis b dicitur esse in reformandis ecclesiis suis 14 . Consultatur hodie Wormaciae 15 ab ordinibus imperii praesentibus etiam principibus et civitatibus evangelicis, qualiter agendum sit adversus Turcam, si quid contra pietatem sit tentaturusc c . Equidem meipsum fallo plus satis impudenter, nisi sub praetextu Turcae fraus delitescit.
Briefe_Vol_09-145 | arpa |
---|
Vale in Christo cum tuis. Saluta Pellicanum nostrum diligenter.
Basileae, 22. maii anno 39.
Os. Myconius
tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, praesuli Tigurinorum, fratri in domino observando suo.