[1247]
Autograph von Ulrich Liebt': Zürich StA, E II 340, 91 (Siegelspur) Ungedruckt
Jakob Zorn, Pfarrer in Alterswilen, hat um ein Zeugnis gebeten, weil er in seiner schwierigen Lage gänzlich auf Zürich hofft; sie können guten Gewissens bezeugen, daß er sich bezüglich Lebensführung und Lehre untadelig verhalten und seine kirchlichen Aufgaben gut wahrgenommen hat. Sie haben Zorn, der ihnen seine Händel der vergangenen Jahre dargelegt und um Rat gefragt hat, auszuharren empfohlen, müssen ihn nun aber ziehen lassen. Andreas Klinger hat für das [Steckborner] Kapitel gesiegelt.
Gratia et pax per lesum Christum.
Ornatissimi viri ac fratres in domino observandi, comparuit apud nos lacobus Zorn 4 , Alterschwilensis ecclesie liturgus, precatusque est nos, quatenus
Briefe_Vol_09-092 | arpa |
---|
doctrine eius ac conversationis digna demus ad vos testimonia, spe bona fretus eadem plurimum apud prestantias vestras pollere, quibus in tribulatione sua omnem opitulationis locavit fidutiam 5 . Cum ergo de morum eius integritate, predicationis candore aliud certi nihil habeamus neque aliter a vicinioribus explorare potuerimus, quam quod hactenus fideliter ecclesiam suam provident functionemque ecclesiasticam iuxta donum ipsi traditum bene administraverit, corruptos mores ac vitiatas oves modesta quidem correxerit parrhesia, denique nulla culpata vita quemquam offenderit, damus illi sincera conscientia, quantum omnibus nobis constat huius rei, indubitatum ac verum testimonium, interim obnixe orantes, ut illum vobis habeatis quam comendatissimum; neque enim vacillamus eum sic se apud vos habiturum, ut piis quibuslibet diplicere non possit 6 .
Causas suas lapso anni curriculo ac nunc temporis exposuit 7 consuluitque intime, an ob quorundam excandescentiam ac persequutionem deserenda sit ecclesia necne. Cui semper respondimus ac consilium dedimus ex scripture sacre fontibus pium multas oportere pati ob evangelii professionem tribulationes 8 , inprimis vero preconem, si conformes fieri velimus imagini crucis Christi 9 , unde temere ob aliquorum ingratitudinem ipsi ecclesiam nullo pacto deserendam; quibus admonitionibus hactenus obtemperavit ac cordatum se prestitit. Iam vero exerente se per membra sua maiore vi satane, subsidium ex fratrum instinctu a tota ecclesia adversus eos, quos estimat supplantatores, petiit, quo frustrato discessus sui iuxta iuditiorum nostrorum parvitatem ipsum liberam habere facultatem cognoscimus. Quod et vos dominos observandos latere noluimus, iterato ipsum vobis comendantes, ut
Briefe_Vol_09-093 | arpa |
---|
ope ac industria vestra colendissimis patritiis vestris insinuatus sibi ac puerulis 10 suis alimoniam comparare valeat.
Date ac consueto capituli nostri 11 sigillo per Andream Clingerum signate decima nona die marcii anno 1539.
Huidrichus Amantius ceterique per agrum
Thurgeum ecclesiaste viciniores:
M. Alexander Schmutz,
Martinus Motyli,
Andreas Clingerus,
Iannes Schmid,
Iannes Stäbinger,
Gregorius in Hugeishofen.
[Adresse auf der Rückseite:] Prestantissimis viris ac observandissimis fratribus M. Hainrico Bullingero, M. Leoni Iude ceterisque per Tigurinum agrum symmistis, dominis suis colendissimis.