[1132]
Autograph: Zürich StA, E II 360, 333f (Siegelspur) Ungedruckt
Schätzt seine Schriften, wagte ihm aber bisher nicht zu schreiben; nach ihrer persönlichen Begegnung hofft er nun auf eine Vertiefung ihrer Freundschaft und versichert ihm, daß in der Berner Kirche im Rückblick auf die Tagung in Zürich wohlwollend und dankbar über die Zürcher geredet werde. Berichtet über die Deutschlandreise [Simon] Sulzers, der Briefe - insbesondere von Luther und Jodocus Neobolus -mitgebracht hat, und erkundigt sich nach Bullingers Korrespondenz mit Luther. Gruß.
S. Congratulor ergo nunc nobis utrinque, dilecte mi Bullig[ere], domino sic
nobis propitio, ut inter nos ista tandem intercesserit amicitiae facilitas, qua
semel liberrime quaeque licebit communicare. De te etenim (ut tandem dicam
ingenue) nonnihil futurae aliquando amicitiae spe quadam constanti mihi
a auguratus sum semper. Legebam ego scripta tua et diligenter et foeliciter
omnia non parum inde haud poenitendae frugis reportans mecum, unde et
gratiis tuis gratias memini iugiter. Lectitans igitur tua mox deprehendi hacBriefe_Vol_08-140 arpa
ipsa rerum imagine ingenium mite, animum candidum et iudicium perspicacissimum.
Cum amiculis, ut fit, confabulans aliquando opinionem de te
meam libenter exposui. Rogabant illi saepicule, de amicitia cum Bullig[ero]
vel semel per epistolam periclitarer. Hic duo obstabant: alterum, quod ad
ignotos aegre semper ausim scribere, alterum, quod in hisce rerum turbinibus
vixdum satis coniicerem, qualisnam in me tuus foret animus, maxime hercle,
quod per id temporis mihi male metuendum haberem, fuisse quosdam 1 ,
qui me fortasse apud Bullig[erum] non omnino sine infestis nominibus proscidissent
obscurassentque, non quia in hac caussa communi mihi non optime
conscius essem, Bullingere, sed quia tam mali essent dies illi. Nunc
vero, quando gratia Christi ita dispensatum sit, ut Bullingerum coram et
videre et audire licuerit 2 , iam nihil non de eodem mihi polliceor confidentissime.
Benedico dominum deum Israel, qui pacem dedit ecclesiis suis,
quarum charitates augescere indies novimus pulchre. Audivimus plane, qua
fide et dilectione in venerabili synodo 3 vestra nostram egeritis caussam,
adeo, inquam, ut de integritate vestra gaudium ingens factum sit piis omnibus
apud nos. In ecclesiis nostris nihil fuci nihilque non candidum erga
vos auditur in omnibus; depraedicamus enim fratribus vestram erga nos humanitatem
quibusque officiis a vobis simus refocillati, dum Tiguri essemus
vobiscum. Magnificant ergo dominum in cordibus suis, qui fidem et amicitiam
inter nos tam sancte restaurant sibi.
Sultzerus, quo eruditorum per Germaniam sibi pararet consuetudinem, profectionem habuit bene longam 4 . Rediit tamen salvus et incolumis multa variaque, dii boni, enarrans pericula. De ecclesiis et fratribus, quos nobis Germania fovet, libenter audires narrantem, qua charitate, synceritate et officiis refocillarint viscera illius. Ex his multi scripsere nobis simpliciter et pie ostendentes nobis pectora sua pacem et concordiam toto corde nobiscum B anhelantes, cumprimis vero ||334 Lutherus 5 ac lodocus quidam Neobolus , vir cum pius tum doctus impense. Novi ego per epistolam amici 6
Briefe_Vol_08-141 | arpa |
---|
cuiusdam 7 Luthero Bullingeri dotes probari plurimum, unde nonnihil cogitabundus 8 mecum demirabar, si quando scripsisses praeter scripta publica privatis etiam literis ad Martinum et anne is rursum ad te 9 . Sed de his 10 . Cesso prolixius fraudare musas tuas, charissime Bullingere; tu tamen non mali consules, scio, quicquid istud esse potuit officii mei, amici et fratris deditisimi.
Vale. Expectabo anxius epistolam tuam. Saluta nomine nostro fratres, tuos symmistas, diligenter et amanter. Salutat te Sebastianus 11 noster, Bullingero ex corde amicus.
26. maii anno 38.
Idem Petrus Contzenus
tui studiosissimus semper.
[Adresse darunter:] Clarissimo viro d. Henrico Bullingero, Tigurinorum ecclesiastae piissimo. Zurich.