[1129]
Autograph: Zürich StA, E II 346, 102r.-v. (Siegelabdruck) Ungedruckt
Hat aus seinem Brief wie auch aus Bucers Erzählung mit Freude vom Ergebnis der Zürcher Tagung vernommen. Berichtet über die Gespräche anläßlich des Besuchs von Bucer und Grynäus in Konstanz. Bittet um näheren Bericht über die Verhandlungen und um Mitteilung der Bekenntnistexte, die der Konkordie zugrundeliegen sollen. Empfiehlt [Sigmund?] von Landenberg, der zusammen mit Joachim [Maler]nach Zürich gereist ist, um an den Rat zu gelangen. Erkundigt sich nach den Gründen der Entlassung von Farel und Calvin; Ambrosius [Blarer] schlägt vor, die beiden an Georg [von Württemberg] zu empfehlen. Grüße. Fragt nach den von ihm empfohlenen Aussätzigen.
Salus et pax Christi.
Certe gavisus sum nuper plus, quam possim explicare, Bullingere suavissime, cum ex tuis literis 1 audirem bene compositam causam conventus vestri 2 . Idem mihi referebat Bucerus ipse, quem studiosissime sum exhortatus, ut porro quietiore animo sit erga vos, id quod facturum crediderim.
Apud nos vero, quod scire desyderas, nihil actum est, nec quidquam tentavit Bucerus; tantum apud paucos eius rei gratia congregatos excusavit sese, quod in toto concordandi negotio nihil egerit mala conscientia et iniussus. Gryneus quoque paucula quaedam addidit a , qua ratione ipse aliquando restiterit, deinde qua b in hanc sententiam adductus sit. Nos nihil nisi amica respondimus et quibus nullam daremus contentionibus occasionem. Colloquium totum vix fuit duarum horarum. Privatim vero contuli cum Bucero de
Briefe_Vol_08-135 | arpa |
---|
multis, ut sperem non sine fructu fuisse ipsius ad nos adventum. Grynei autem praesentia omnibus nobis fuit exoptatissima.
Apud vos quid actum sit, scire cupio, quantum scilicet ad capita et locos c disputationis d adtinet, in quo potissimum e contentionis articulo sitis conversati. Deinde, cum scribis concordiam et f in confessionem et expositionem Basiliensem 3 reiectam esse, optarem videre utramque, si liceret; remitterem cum g tabellario primo, qui contingeret. Responsionem ad h Lutherum 4 non ausim petere; scio enim, quanta fide in istis negotiis i agendum sit.
||102v. Porro unum est, quod abs te impetrare cupio, utcunque te illibenter gravem istis molestiis. Tamen, quia nonnunquam ad rem facit benignius tractare quosvis, cupio etiam abs te fieri in meam gratiam erga Landenbergium 5 illum, quocum Ioachimus 6 noster ad vos iam profectus est. Habet autem ille nescio quid causae coram senatu Tigurino - loachimus novit -, cumque iam fortassis expectet sententiam, rogavit, ut non gravarer amico cuipiam ipsum commendare. Utcunque ergo ille religionem nostram nulla ratione insectetur, tamen talis est, ut mirer, cur me roget pro commendatione ista. Duo itaque abs te vellem fieri: primum, ut Röstio k 7 , et si quos alios habes bonos ex ordine senatorio, causam istius Landenbergii commendes; alterum, ut saltem uno verbo salutares l illum nobilem, certe non mali ingenii virum, eique meam diligentiam, deinde tuam quoque testareris.
De Farello et Calvino excidit m , quid nuper Bucerus retulerit nobis; cuperem ergo et illud abs te scire, qua causa coacti sint abire Gebenna n 8 . Ambrosius 9 noster omnino rogat, ut illos duci Georgio 10 commendetis.
Briefe_Vol_08-136 | arpa |
---|
Iam vale, fratrum charissime, cum matre 11 , uxore 12 , liberis 13 et bonis omnibus. Consul noster Thomas 14 et frater Cunradus 15 iubent te diligenter salutare.
Ex Constantia, 17. maii 1538.
Tuus Io. Zvick.
Sed de leprosis istis quid a me tibi commendatis 16 ?
[Adresse auf f. 103v.:] Domino Hainricho Bullingero, ecclesiae Tigurinae diligentissimo pastori, domino et fratri meo charissimo.