[74]
Bullinger an
Leo Jud
[Zürich],
15. März 1532
Abschrift a von Johannes Wolf 1 : Zürich StA, E II 437 a, 445r. -446 v.
Gedruckt: Fast 188-193; zusammenfassende Übersetzung: Pestalozzi 96-98Beantwortet die von Jud fin Nr. 70]geäußerten Einwände gegen eine staatliche Einflußnahme auf
kirchliche Angelegenheiten, stellt fest, daß sie beide grundsätzlich dasselbe wollen, verteidigt das Recht
des christlichen Magistrates zur Ausübung der Banngewalt, betont die Gefahr einer Kirchenpolitik des
Alles oder Nichts in der damaligen prekären Lage Zürichs, da dies nur unnötige Verfolgungen nach
sich ziehen würde, und versichert Jud seiner Liebe und Hochschätzung als Mitarbeiter.
Domino Leoni Iudae, Sanpetrinae b ecclesiae 2 pastori, H. Bullingerus. S. D.
In hoc tota versatur epistola c3 , Leo doctissime, ut magistratui, qualiscunque tandem
sit, non committatur quicquam ecclesiasticarum rerum. Addis causam: «Magistratus
enim et ecclesia res sunt diversissimae. Alterum enim super res est et corpora,
alterum super animas.» 4 Et sane lubricum agimus negotium, si quisquam viribus d
contendere malit quam simplicissimum negotium non curiosa suscipere mente,
cum, quod contentiosis nihil tam bene dici possit, quod non aliquam secum afferat
reprehendendi ansam, tum, quod singula verba aliter ac aliter usurpari possunt.
Quod equidem maximarum contentionum semper fuit inter summos etiam viros
feracissimum seminarium. Ego enim hanc propositionem («magistratus et ecclesia
sunt res diversissimae») non video quomodo universaliter possit esse vera. Si enim
Pilati, Caiaphae, Herodis et Iudaicae synagogae 5 magistratum adferas 6 , iam tyrannos,
non magistratus attulisti. Impius magistratus mancus et mutilus est magistratus.
1. Quod si tu magistratum non tam ex functione aestimes quam ex iis, qui gerunt
magistratum, iam si duo aut tres consentiant super terram, etsi magistratum
die Professur für neutestamentliche
Theologie. Er verfaßte zahlreiche theologische
Werke, vor allem Bibelauslegungen
und Streitschriften. Aus Wolfs Studienzeit
sind einige Briefe an Bullinger erhalten, zu
dem er später in familiärer Beziehung
stand: Bei Bullingers Enkelin Elisabeth Lavater
war er Pate (HBD 69,7); nach Wolfs
Tod nennt ihn Bullinger «symmista, frater
et affinis meus multis donis ornatus et vir
praeclarissimus» (HBD 108,22f). — Lit.: [Rudolf
Wolf], Johannes Wolf und Salomon
Wolf. Zwei Zürcherische Theologen, Zürich
1874. — XXXVII. Njbl. zum Besten des
Waisenhauses in Zürich; Friedrich
Rudolf,
Der Briefwechsel zwischen Heinrich Bullinger
und vier Zürcher Studenten in der
Fremde, 1540/42, in: ZTB 1943, 51-66; LL
XIX 549f; Paul
Tschackert, in: ADB XLIII
758; HBLS VII 583; Pfarrerbuch 635.
gerant, certe ecclesiam, si Christo credimus
7 , constituunt. Rursus, si magistratum
gerere est ministrum dei esse
8 , si christianus potest minister dei esse, id quod adversus
catabaptistas obtinuimus
9 , 2. iam etsi ethnici aliquo modo possint ministri dei
esse veluti Nebuch[adonosor]e et Sanherib, nemo tamen melius norit deo ministrare
quam christianus. 3. Ecclesia item christianorum sit collectio. Iam non video,
quid sibi velint ista tua verba: «Magistratus et ecclesia sunt res diversissimae. Nihil
ecclesiasticarum rerum committatur magistratui, qualiscunque tandem sit.» 10 4.
Quod si functionem quoque magistratus spectas eamque ad separationem ecclesiae
et magistratus referas, iam Paulus: «Principes», inquit, «non terrori sunt bene
agentibus, sed male». Item: «Dei minister est, ultor ad iram ei, qui, quod malum
est, fecerit» [Röm 13,3f]. Atque nullibi exactius invenias discrimen boni et mali
quam in ecclesia, quae verbo veritatis regitur. Et gentes incredulique bene agentibus
terrori sunt, christiani vero male agentibus terrori sunt. 5. Et spiritus sanctus de
magistratu eligendo: «Provide» f , inquit, «de omni plebe viros fortes, timentes
deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam, et ex iis constitue senatores, qui
iudicent populum omni tempore» [Ex 18,21f]. Haec magistratum gerentibus vereque
gerentibus regula. Sed quis non commiserit viris prudentibus, fortibus et
deum timentibus res ecclesiae sanctas? Proinde iterum non video, quomodo constet
ista tua propositio: «Magistratui, qualiscunque tandem sit, non committatur
quicquam rerum ecclesiasticarum», item illa: «Magistratus et ecclesia res sunt diversissimae» 11 .
6. Deinde nescio, si aliquis magistratus in ecclesia super animas sit
constitutus. Non nego ligandi et solvendi potestatem datam esse apostolis et successoribus 12
. Sed Zuinglio praeceptore didicimus clavium potestatem
13 evangelii esse
praedicationem, quae aliis mortem minatur, aliis pollicetur vitam
14 .
Quod excommunicationem attinet, quae fortassis super animas spirituali imperio
imposita videri poterat, certum est peccatum homini dimissum esse, cum per fidem
redierit ad dominum. Testes stant filius prodigus 15 , publicanus 16 , Petrus 17 et latro 18
etc. 19 Unde consequitur excommunicationem non esse animae et internam, sed
externam mulctam propter scandalum inflictam. Id quod et Paulus significantissime
expressit, cum de moecho dixit: «Tradatur satanae ad interitum carnis» [1 Kor
5,5]. Quid autem est satanae tradere aliud quam in adversitatem coniicere et affligere?
Sic enim et Iob tradebatur satanae 20 . Et quid aliud est interitus carnis quam
exterior mulcta sive compressio, castigatio sive mortificatio carnis? Sive ea per
contemptum, neglectum sive alium quempiam modum fiat, dum modo fiat et publica
defendatur honestas. ||445v. Huc accedit, quod in 2. Cor. 2 [6] idem scripsit:
«Sufficit istiusmodi homini greek greek greek», id est mulcta et correctio ea. Tu vero
consule G. Budaeum de vi vocularum greek greek greek
21 , et clarissima lux accedet 22
. Quid igitur prohibet, cum excommunicatio sit externa mulcta, quominus ea
pio committatur magistratui, non tantum magistratus nomine, sed quia ab ecclesia
ei committitur? Sicut Zuinglius et tu, imo tota ecclesia id muneris senatui commisit,
si modo vera scripsit in «Subsidio»
23 .
Hic autem non contendo soli magistratui hoc officium demandandum aut nemini
nisi soli committi posse neque id priori epistola mea ad Berchtoldum 24 asserere
volui; sed disputavi adversus catabaptistas, qui promiscuae plebi et factioni suae,
quam vocant ecclesiam, tribuunt 25 , ut tuis illis non opus fuisset. Nam post multam
dissertationem eo tandem recidis, ut dicas excommunicationem ecclesiae esse vel
seniorum, quibus ecclesia demandarit 26 . Idem ego dico et sentio, imo hinc colligo,
si magistratui demandet, iam apud eum esse excommunicationem, hoc est publicorum
criminum publica et externa mulcta. Verum hic tu nihil committendum putas
magistratui, qualiscunque sit g . De qua re superius. Quia impius est, inquis, magistratus 27
. Ergone pius et alius erat, quam nunc sit, tunc, cum diacosiis 28 et matrimonialium
causarum iudicibus committeretur 29 ? Imo tum erat multo pestilentior.
Eo nunquam redibit res nostra, ut vel ecclesia, qualem imaginari verius quam videre
possumus, ex eiusmodi colligatur praefectis, quales nos volumus aut cupimus
sanctos, impollutos et omni parte beatos. Id vero olim nobis comprobatum est in
duobus ecclesiae maximis ordinibus. Nam inter paucissimos apostolos inveniebatur
proditor 30 , inter diaconos septem Nicolaus haereticos 31 . At reliqui non protinus aliquorum
nomine aspernandi aut functione sua orbandi. Denique aliud est, ubi vincimur
malorum suffragiis, et aliud, ubi vel mali subsunt legibus. Apud gentes usuram,
fornicationem, ebrietatem etc. non puniebat omnis magistratus, neque ista
omnis proscripserat magistratus. Apud nos autem ista civilibus utpote in civitate
christiana constitutionibus ita sunt iuncta, ut si mali aliquot reclamarint, tamen
violatae legis sint obnoxii aliosque, qui iustiores, non possint ulla aequitate in suam
sententiam compellere. Nam perpetuo obstat publicum edictum, publica constitutio,
qua nunc et a bonis et ab episcopis urgeri possunt. His adde, quod istud periculi
non evitaverimus, etsi a magistratu abstulerimus scelerum mulctam et certis
demandaverimus ex ecclesia viris, quasi scilicet illi homines esse non possint et
Ananiae 32 , Demae 33 multorumque aliorum exemplum exprimere non possint. Neque
enim frustra scripsit adversus anabaptistas clarissimus vir Zuinglius, tantam esse
calamitatem nostram, ut nondum invenerimus inter homines tam absolutam perfectionem,
nec sperandum unquam fore, ut omnes, qui Christum confitentur, sint
ex omni parte beati, quamdiu istud corporis domicilium circumferatur
34 .
Proinde cum ita nobis agendum est, ut possumus (nisi turbis omnia miscere malimus),
quando, ut volumus, non licet, iam ego huc unice specto, ut ecclesiam habeamus
pacatam et non prorsus impudenter peccantem, pacatam quidem non absque
tribulationibus - omnes enim, qui pie volunt vivere in Christo, affligantur
oportet 35 —, sed pacatam, quod ipsos scilicet ||446r. attinet, qui sunt in ecclesia; nec
prorsus impudenter peccantem. Nam homines sumus, quoad vivimus; ergo nihil
humani a nobis alienum 36 erit. Peccatis seducuntur et summa sepius ingenia. Deficiunt
optimi quique, sed suo tempore redeunt 37 . Quid multis? Homines sumus. Et
hic de externa agimus ecclesia, non interna, quae post charitatem aliis non opus
habet legibus 38 , sed publicis tamen edictis gaudet utpote malis ad afflictionem positis.
Oderunt peccare boni virtutis amore, oderunt peccare mali formidine poenae.
Pii, quod iustum est, exequuntur amore iustitiae, impiis est lex posita 39 . In externa
ergo ecclesia, quam Christus pinxit Mat. 13 [24ff], externa opus est mulcta, quae
est excommunicatio. In hac hoedi severitate cohercendi sunt.
Quid vero multis opus? Possum et ego certis viris demandare excommunicationis
authoritatem, si modo ea ratio urbi nostrae inducta gloriam dei promoveret aut
nos ista innovatione melius aliquid fecerimus aut hac ratione impiis et impietati
fortius quam hactenus obstare possemus. Nam omnia debent a nobis ad aedificationem
fieri 40 et circumspecte fieri, ne ecclesiam in summum coniiciamus discrimen.
Volebat Baltazar Pacimontanus 41 novae ecclesiae novam formam urbi suae inducere
et universam ecclesiam dispersit 42 . Et quid promovit apud Basilienses Oecolampadius,
vir sanctus et undiquaque doctissimus 43 ? An minus apud eos impietatis? Quid
promoverunt olim apud Sanctogallum nonnulli 44 , quibus adeo reluctabatur prudentissimus,
dann Zuflucht in Mähren, wirkte da mit Erfolg,
bis er gefangen genommen und in
Wien verbrannt wurde. Er verfaßte zahlreiche
Schriften über Taufe, Abendmahl, Bann
etc. — Lit.: Balthasar Hubmaier, Schriften,
hg. v. Gunnar Westin und Torsten Bergsten,
Heidelberg 1962. — QFRG XXIX; Torsten
Bergsten, Balthasar Hubmaier, Seine Stellung
zu Reformation und Täufertum 1521-1528,
Kassel 1961. — Acta Universitatis Upsaliensis,
Studia Historico-Ecclesiastica Upsaliensica
3; Christof
Windhorst, Täuferisches
Taufverständnis. Balthasar Hubmaiers
Lehre zwischen traditioneller und reformatorischer
Theologie, Leiden 1976. — Studies
in Medieval and Reformation Thought XVI.
piissimus et doctissimus praeceptor noster Zuinglius? Aut quid in hisce
turbulentis alias temporibus tuto tentare possemus? Ansam fortassis dare impiis
quibusdam, ut quod iam olim parturierunt, id nunc nostra opera celerius parere
possint? Aufer enim a senatu, quod cupis; demanda certis viris. Quis vero illos verebitur?
Vocetur ab iis cinericius aliquis; contemnet. Excommunicetur; turbas movebit
et ita scindetur ecclesia. At nolo, inquis, eiectus et excommunicatus contemnatur
45 . Sed abiectissime contemptus est, qui e sanctorum consortio eiectus est. Ceterum,
sua sibi habeat, inquis, nobis nostra illibata relinquat
46 . Non faciet. Sancta
ergo erit persecutio
47 , dices. Sed a nobis ipsis non necessario ascita, non a deo nobis
immissa. Libere enim veritatem praedicare possumus, libere Christum confiteri
et omnibus, quibus ecclesia gaudet, frui. Unum deest: Excommunicatione vis cinericios
et pediculos redigere in ordinem
48 . Sed videndum, ne eo ipso medio in libertatem
impios omnes restituamus, quo voluimus in ordinem cogere, ut deinceps nobis
omnem eripiant et dicendi et agendi et confitendi libertatem. Quin potius praedicemus
Christum sancte, culpemus scelera prophetice, urgeamus magistratum scite
sui meminerit officii. Minitemur aliquoties, nisi severius animadvertant in scelera,
iam excommunicationem aliis commissuros. Moneamus pios pie vivant, et in
perceptione sacramentorum quisque sese probet
49 , maxime cum videamus Iudam
corporis et sanguinis Christi sacramentum percepisse
50 ; imo quid Iudam dico, qui
scio omnes apostolos percepisse, qui post horam unam aut alteram desciverunt a
Christo
51 , adeo ut et Petrus sancte deiuraret se hominem non nosse
52 . Moneamus
ergo pios, iterum atque iterum moneamus, colligamus ecclesiam nostram in fide et
doctrina. Qui dei est, habet suum signaculum
53 . Perversi in dies in deterius feruntur.
Excommunicati sunt a deo impii, et nostros impios aversantur et evitant omnes,
qui praedicato evangelio credunt; cavent sibi ab eis. Quid vero ad pios et ad
apostolos, quod Iudas cum eis ||446v. communicat
54 ? Is sibi iudicium sumit
55 . Pii in fide
accedunt.
Haec paucis annotare volui, Leo, praeceptor doctissime et frater mihi carissime.
Nolui enim respondere singulis, ne fratres et symmistae odiosius contenderemus.
Nec est, ut quicquam putes me in peiorem interpretari partem, neque aegre fero
quicquam. Nullis apud me interfationibus opus. Diligo te et veneror eruditionem et
senectam in te authoritatis plenam. Video et pervideo mentem tuam, sanctam quidem
illam et sinceram. Hinc pluribus id negotii tractare volui, ut qui certo credam
te istis voluisse perrimari, quid in sacris praestare possem: certe, quod vides et in
dies audis, parum aut certe nihil h . Quid enim apertius? Quod si consideremus simpliciter,
quid sit excommunicatio, nempe publicae honestatis publicam custodiam 56 ,
et cur instituta, videlicet, ne in ecclesia Christi impudentius i peccent, et quod externae
inprimis ecclesiae data est, rursus, si perpendamus, quid sit caro, et quod omni
tempore vitae homines sumus et manemus, ut spiritus promptus sit, denique quod
ecclesiam impollutam citius sperare quam habere possimus, iam facilis erit res: Wir
werdend ouch die welt nit anders mögen machen, dann wie sy von anfang was.
Novatianicam
57 citius constitueremus ecclesiam quam omnibus numeris absolutam.
Dominus per Zuinglium et te eo provexit Tigurinorum ecclesiam, ut deo satis fidum
me operarium praestitisse credam, si sic retinere possim per eius gratiam et
tuum auxilium, quemadmodum eam per vos instituit
58 .
Vale et me tibi commendatum habe.
15. martii 1532 k .
scribi possit, quod non cavillis
impeti posset. — Unicus scopus tuus est, ut
ecclesiam puram et sanctam habeas. Tuis respondet
clarissimus vir Zuinglius. Unicus
scopus meus est, ut ecclesiam habeamus pacatam
et non prorsus impudenter peccantem.
De externa agimus, non interna. Interna
non eget legibus, edictis. Pii
[Fortsetzung
wie A S.
73,99-100 bis] Math.
442r. Multis quidem agis, Leo doctissime, de
eo, ne quid ecclesiasticarum rerum sit penes
magistratum. — In hoc versatur epistola tua
[Fortsetzung wie A S. 70,2-5 bis] animas.
Ego in verbis tuis hoc desydero, quod dicis:
«Qualiscunque tandem sit.» Nam si christianus
sit, qui fieret, ut illi non posset committi?
Tu enim mox subdis: «Excommunicatio
est ecclesiae aut seniorum, quibus ecclesia
eam demandat.» Hic ego: «Qualiscunque.»
Deinde, quod magistratum separas ab ecclesia,
non eo inficias. Pilati, Herodis, Traiani
et Diocletiani magistratus non est ecclesia
aut de ecclesia. Sed si Christum non neget
etc. Sed omnis, inquis. Iudas, Abel. Sanctam
vis ecclesiam. Sed respondet tibi clarissimus
vir Zuinglius. Cum ergo non possint, ego
hanc crediderim: Ut ecclesiam habeamus
pacatam
[Fortsetzung wie A S. 73,90-93 bis]
peccantem. Nam fieri non potest, ut simus
sine peccatis, imo maximis: David, Petrus
etc. De externa agimus
[Fortsetzung wie A S.
73,96-101 bis] haedi coercendi. Hi nihil curant.
Zuinglianis verbis utor. Opus correctione.
Sed tu tale non vis magistratum. Quid
ergo dicemus ad scrip- 442v. turae testimonia:
Exodi 18 [21ff]; Iosaphat? An illa externa?
Sed ubi testimonium in Actis? Plurima
non invenias in Actis, que tamen apud nos
iustissima, quia in prophetis fundata. Leges
quasi civiles apud nos, nam christiani. Iam
etsi sint impii quidam, tamen non omnes.
Aliud, ubi per leges licet adulterari etc. Hic
nostra illa constitutio ad mentem redeat
«Subsidium». Verborum summa: Urgeamus.
Excludere vis. Exclusi sunt, at contra leges.
Si nos consolemus nostros, tueamur, neminem
cogamus. Sunt illi per se mali et excommunicati.
Qui vere credunt, ab illis cavent.
— Haec paucis
[Fortsetzung ähnlich wie