[1017]
Autograph: Zürich StA, E II 358, 119 (Siegelspur) Gedruckt und Übersetzung: Büeler 35 bzw. 46f, Nr. 9
Gibt Auskunft über den Lehrmeister von Christoph Klausers Sohn: Es handelt sich um einen wenig erfahrenen Apotheker, der ein hohes Lehrgeld von ihm verlangt, während ihn der beste Apotheker der Stadt kostenlos ausbilden würde; Dasypodius rät deshalb zum Wechsel der Lehrstelle und verweist im übrigen auf das parallele Schreiben Bedrots. Grüße.
S. Cupis per me et Bedrotum fieri certior, aliquone suo emolumento Christophori
Clauseri filius apud nos operam in myropolio navet 1 . Ego, ut paucis
dicam, quod sentio, principio statim, cum huc veniret adolescens, valde
mirabar, cur celebrioribus praeteritis in hac potissimum voluerit servire officina.
Et nisi credidissem quasdam familiaritatis inter doctorem Christophorum
et hunc myropolam 2 intercessisse causas, iam tunc dissuasissem
adolescenti, ne se homini manciparet, qui, si caetera probus et integer sit,
tamen, quod certo constat, propter artis imperitiam aegre potuit a senatu
impetrare, ut in urbe nostra myropolam ageret, quod etiam hinc facile colligitur,
cum alii apud nos satis celebres habeant officinas, ipse propter suae
officinae infrequentiam aromatibus vendendis interim dat operam; taceo
quod, quantum ego intelligo, plus a suis discipulis exigit mercedis quam
alius quisquam, imo, ut rem totam uno habeas verbo: Qui primas inter
myropolas in urbe nostra tenere putatur 3 , serio (nam multum habet mecum
familiaritatis propter convictorem meum 4 , illi ex fratre nepotem) mihi dixit
se gratis velle talem adolescentem, si detur, multo fidelius instituere. Quare,Briefe_Vol_07_188 arpa
optime Bullingere, quod ad hanc rem attinet, si doctor Christophorus filio
suo consultum vult, non patietur eum diutius apud talem magistrum et pecuniae
et temporis facere dispendium. Haec bono animo scribo, non quod civi
meo lucrum, si quod facit per adolescentem, invideam, sed quod tibi, qui
haec scire voluisti, libentissime volui morem gerere et doctorem Christophorum
de suo damno vehementer admonitum cupio. Non multum his dissimilia,
puto, Bedrotus scribet 5 , qui et alia, quae fuerant referenda, adiiciet.
Vale, et me ut hactenus amare ne cesses. Saluta fratres et amicos omnes apud vos, praecipue Leonem 6 et Pellicanum.
Argentorati, sexto idus iulii anno 1537.
Petrus Dasypodius.
[Adresse auf der Rückseite:] Henrico Bullingero, viro integro et docto, urbis Tigurinae antistiti, fratri et amico suo percharo a .