[992]
Autograph: Zürich StA, E II 355, 85 (Siegelspur) Ungedruckt
Hans Geßler hat Bullinger von den Verhandlungen über [Wilhelm] Frölich und andere vor dem Rat berichtet. Für die Auseinandersetzung mit den Pensionenherren - vor allem mit Stadtschreiber [Ludwig Sterner] - erbittet er Argumentationshilfen; [Rudolf] Rebstock will den Kriegsdienst aufgeben, entsprechend den Gesetzen von Zürich und Bern. Es geht das Gerücht, daß Luther in der Abendmahlsfrage mit den Schweizern übereingekommen sei. Ulrich [Fischer], der viel zu bescheidene Mann, empfiehlt sich durch seine Griechischkenntnisse. Grüße; Johannes [Bullinger] möge vor bösen Bauern verschont bleiben.
Gratiam et pacem a domino.
Quoties ad te possum habere, frater charissime, nuncios, penes quos omnia tuta sunt, paratus est animus meus quedam ad te scribere, non ob aliam rem quam ut non arbitreris me tui tuorumque a esse oblitum, quamvis certo sciam ob crebras tuas occupationes tibi non tantum spatium b temporis superesse, ut mea valeas pervidere, quid petam aut postulem. Ideo brevibus edoctus es a lohanne c Gesslero 1 , quid egerim coram senatu ex parte illorum Tigurinorum Frölich et reliquorum 2 . In eadem d sententia perstat adhuc senatus.
Nunc mihi commilitonique 3 meo negotium est cum pentionariis quibusdam, inter quos precipuus est scriba 4 noster, Harpyiarum 5 istarum alumnus,
Briefe_Vol_07_149 | arpa |
---|
callidus et versutus, ut alias est hoc genus hominum, miris contra nos technis laborans operam nostram cessare. Det igitur nobis ille, cuius totum est e , quod gerimus, prudentiam f serpentinam et simplicitatem collumbinam 6 ; tandem hominis astus evademus. Unum autem est, quod absque te g peto, quousque portendant sese hec verba in obligatione iurisiurandi: "trewlich unnd ungefärlich."7 Semel atque iterum a te audivi, sed ob varias vexationes, quo tum laborabam, sensus elapsus est. Deinde redt der statschriber: "Ist das geltt recht in den gemeynen seckel, so ists mir ouch recht." Ita argumentatur apud omnes. Quid super ea respondendum, brevibus absolvas, sive quid in scriptis habeas, per illum bonum virum 8 mihi communicare velis. Optarim tantummodo h unicam horulam tecum esse. Id autem possibile non est, ut tecum de istis negociis agerem. Vitis 9 , qui etiam est ex illorum hominum numero, attamen haud repugnat, relicturum munus honorarium, ut ipsi loquuntur, sese confessus est iuxta Tigurinorum ac Bernatium statuta 10 .
Deinde, charissime frater, penes nos fama est 1 , velim ut non esset sinistra Luterum nobiscum convenisse in re eucharistiae 11 . Id si verum, haud credo, attamen, si verum est, fecit, quod nunquam credidissem; veritatem autem abs te scire desidero.
Huldrichus 12 noster, bonus et eruditus vir, multum me eruditione sua Grecis literis commendatum habet. Timeo autem, ne vir ille quandoque rationem redditurus illi, cuius talentum abscondit 13 .
Eius nomine meoque matrem 14 tuam charissimam saluta una cum uxore 15 , fratresque omnes, amicum corarium, Petri hospitem 16 ; tandem lohannem, fratrem tuum, quem ut eque omnes deus ille optimus maximus provideat atque defendat a malis rusticis, malis dico; bonorum enim haud k ingens
Briefe_Vol_07_150 | arpa |
---|
numerus 17 . Postremo, sicuti sepe dixi l , verum et nunc dico, fidei et caritati tue me ipsum commendo, charissime frater.
Ex Biela, 13. aperilis anno 37.
Petrus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:]Vigilantissimo pastori divinique verbi ministro ecclesie Tigurine Heinricho Bullingero, patrono suo observandissimo.