[986]
Autograph: Zürich StA, E II 355, 92 (Siegelspur) Ungedruckt
Gibt Auskunft über die Zahl der Einwohner und die Dotierung der Pfarrei Wülflingen. [Michael] Schlauer, der das Pfarramt in Wädenswil antreten soll, wird noch in Winterthur aufgehalten und kann dort deshalb nicht am 8., sondern erst am 15. April predigen; bittet Bullinger, dies Unterschreiber Burkhard [Wirz] mitzuteilen. Grüße. [Johannes] Blum empfiehlt sich durch seine guten menschlichen Eigenschaften für das Pfarramt [Oberwinterthur].
Gratiam et pacem a domino.
Que a abs me literis tibi significari b cupis 1 , paucis sic accipe. Primum, Vulfflingensem 2 ecclesiam circiter trecentorum hominum celebrem esse puto, aut forte eo amplius, quatinus ex coniecturis quibusdam colligo. Deinde, eius beneficii conferendi ius senatui nostro Vitudurano competit. Postremo, e penu nostri xenodochii 3 merces, qui episcopo debetur, singulis annis depromitur 40 modii tritici, 10 malter avene, 8 soini vini 4 ; accedunt his minores decime, ac pastus hybernalis unius atque alterius vacce, deinde paucula quedam ac tenuiora, quam ut literis prodi mereantur.
Porro oeconimus de Wädischvil 5 , ut vulgo vocatur, cognatus meus 6 ,
Briefe_Vol_07_132 | arpa |
---|
Schlaterum novum suum episcopum expectat dominica die proxima 7 apud se fore atque istic declamaturum pro publica contione; sic enim nuper inter se pactum esse intelligo. Atqui Schlaterus per me remoratur, quo minus pacto stare poterit. Cui ne unguem latum 8 hac c hebdomade extra urbem discedere liceat per occupationes, quibus propemodum obruor, quem tamen omnino sibi comitem d suscipiendi itineris adiungere animum induxit. Idipsum quoque praefectum velle intelligo; visuri, an de competentia me arbitro convenire possint. Verumtamen dominica mox sequutura, que erit misericordia 9 , sue ecclesie novus episcopus concionabitur me auscultante; sic enim stat sententia omnino, nisi domino aliter visum fuerit. Proinde oro te per Christum, idipsum Burcardo 10 , hyposcribe, obnuntiari cures, per alium quendam, si tibi grave fuerit aut per occupaciones non liceat, quo fratrem suum mutati consilii reddat certiorem.
Vale idque salubriter. Coniugem 11 tuam, matrem 12 cum liberis 13 charissimis meis verbis plurimum salvere iubebis.
Atque Flori 14 nostri memineris, qui quidem tanto hoc episcopatu 15 celeberrimo ac nimis frequenti dignior esse iudicatur, quanto a crimine ambitionis videtur esse remotior, maius siquidem utiliusve hoc, quod possidet, haud appetit, que sua est modestia; at interim morum elegantia aliarumque virtutum accessione pulchre mereri studet, ut sibi aliquando bonorum favore e prosperior fortuna affulgeat.
Anno 1537, nonis aprilibus.
H. Lutius tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Spectate eruditionis viro d. Heinricho Bullingero, apud Thigurinos a sacris concionibus, fratri suo pre cetteris suspiciendo.