Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[887]

Oswald Myconius an
Theodor Bibliander und
Bullinger
Basel,
31. August 1536

Autograph: Zürich StA, E II 336, 157 (neu: 176)(Siegelspur) Ungedruckt

erwähnt die Übersendung eines Briefs von [Jakob] Bedrot. Basel hat die Stellungnahmen Zürichs und Berns [zur Wittenberger Konkordie] nach Straßburg weitergeleitet. Bucers Äußerungen zur Abendmahlslehre in einem Brief an Grynäus lassen Myconius an ein Gelingen der Konkordie glauben. Ein Aufschub, wie ihn Konstanz wünscht, würde den Gegnern nutzen. [Jakob Schmid], ein Schwager von Leo [Jud], hat sich nach dessen Gesundheit erkundigt. Empfehlung der Briefüberbringer, [...] von Pfirt und [...] von Staufen. Der Brief ist auch für Bullinger gedacht. Grüße.

S. Literas a Bedrotto 1 , quas misi, te accepisse credo.

Hodie, quae responsa sunt a vobis et a Bernensibus 2 , dimissa sunt a dominis nostris Argentinam 3 spe forti rem cessuram feliciter.

Scripsit interim Bucerus huc ad Grynaeum 4 , unde video (tam omnia sunt clara) concordiam non posse impediri nisi per adfectuum improbitatem. Utinam nos ab his simus (quod certe spero) quam liberrimi! Scopus negocii videtur hic esse: Christus totus editur fide, ut fides edere potest et ut Christus a fide comedi potest. Et quis negaret illud? De indignis quaestio facilis videtur, dum consyderantur Corinthii, quos Paulus hoc nomine vocat, et clausula recte perpenditur, quam idem ad finem adnectit: "At cum iudicamur, a domino corripimur, ne cum mundo damnemur"5 .

Rumor volat concordiam esse factam. Minim profecto, quam gaudeant boni, etiam, qui iamdum foris sunt. Ringantur autem papistae, quod discordia nostra foti sint hactenus. Sperant adhuc aliquid interlapsurum, quod consilium remoretur. Illud non capimus, cumam Constantienses senatum vestrum a monuerint, ne conventum communem celerius, quam par sit, congregent; prius enim et alios rogandos esse 6 . Hic si quid potes, responde.

a vestrum am Rande nachgetragen.
1 Zum (nicht erhaltenen) Brief Jakob Bedrots an Bibliander s. Vadian BW V 366.
2 Gemeint sind die von Myconius und Grynäus in Zürich und Bern eingeholten Stellungnahmen zur Wittenberger Konkordie; s. oben Nr. 877, 9-30, bzw. Nr. 878.
3 In der missive Basels an Straßburg vom 30. August (s. PC II 693) sind diese Beilagen
nicht erwähnt; möglicherweise ging jedoch ein separates, nicht erhaltenes Schreiben an Capito und Bucer.
4 Vgl. oben Nr. 885, 16-31.
5 1Kor 11, 32.
6 Zürich hatte die in einer Konstanzer Missive vom 21. August (Zürich StA, E I 1. 2b) enthaltene Bitte am 24. August an Basel weitergeleitet (Basel StA, Kirchenakten A 4, 167).

Fuit hodie apud me ex Alsatia vir, adfinis Leonis 7 , qui diligenter quesivit de valitudine eius. Dixerat se esse, credo, sororium.

Qui literas ferunt, viii nobiles sunt et pu, alter a Pfirt, alter a Stouufen b8 . Quod dico, ut excipiatis, ut dignum est.

Communes sint hae cum Bullingero. Vertigo prohibuit et tempus, ne scribere potuerim ambobus.

Saluto uxorem 9 , Pellicanum, omnes. Vale.

Basileae, 31. augusti anno 1536.

Tuus Myconius.

[Adresse auf der Rückseite:] D[ominis] Theodoro Bibliandro seu Bullingero, fratribus in domino suis.