[773]
Autograph: Zürich StA, E II 364, 29 (Siegelspur) Ungedruckt
Dankt für die Beantwortung seiner Fragen [Nr. 751] zu den Artikeln [des Ersten Helvetischen Bekenntnisses]. Mehr kann er jetzt nicht schreiben. Grüsse. Sendet die Artikel zurück; hat die ihm vorliegende abweichende Fassung korrigiert. Weitere Grüße.
Salus et pax Christi.
Multas gratias vobis ago pro literis vestris 1 , observandissimi fratres. Satis enim factum est mihi magna ex parte, imo non mihi solum, sed etiam aliis aeque mecum dilucida exoptantes. Quodsi videor ineptiora quedam interrogasse aut articulos oscitantius legisse, dabitis veniam. Ego gratulor me quacumque tandem ineptitudine extorsisse a vobis dilucidiorem articulorum interpretationem. Si quid est, quod me posthac amplius gravet, libere indicabo. Feretis me, sat scio, more vestro humanissime.
Nunc nihil habeo, neque otium est plura scribendi. Flegmata etiam tantum non enecant me.
Valete ergo in Christo, semper pro nostra ecclesia solliciti. Thomas 3 , frater Cunradus 4 et symmystae omnes vos salutant diligentissime.
Articulos vestros remitto, a quibus nostri plerisque in locis variant; sed iuxta vestrum exemplar emendavi 5 .
Constantiae, 24. martii 1536.
Totus vester lohannes
Zvick.
Uxores vestras 6 cum omni familia opto bene habere a in domino.
[Adresse auf der Rückseite:]D[ominis]b Hainricho Bullingero et Leoni Iudae, fratribus in Christo colendissimis.