Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[606]

Benedikt Euander an
Bullinger
Isny,
2. Juli [1535]

Autograph: Zürich StA, E II 361, 277 (Siegelspur) Ungedruckt

Ist sehr dankbar, daß ihn Melchior Volmar aufgrund von Bullingers Empfehlung so freundlich behandelt; er wird alles daransetzen, daß die Verdienste der Zürcher [in Isny] erkannt und gewürdigt werden, besonders von [Peter]Buffler, dem Bullinger - wie er von [Georg] Binder erfahren hat -noch schreiben wird.

Doctor Melchior Volmarius adhuc apud nos agit, et ex tua amicissima cornmendatione 2 tam humaniter me fovet ac tractat, ut certe nesciam, quibus rebus et tibi et ipsi vel saltem aliquas gratias referam; video autem liquidissime, quantum tua apud ipsum valeat autoritas, qui omnibus modis studet, ut tuis iussis mihi benefaciendo satisfaciat; tum insuper, quid mihi a vobis sperandum sit, planissime intelligo; etenim si me aliis tam sedulo committis, quid tu mihi, si occasio se obtulerit, non ultro offeres. Sed age perge, humanissime doctissimeque vir, in rebus meis promovendis, atque hoc mutuum facies; nam et ego (si saltem vestris laudibus et autoritati aliquid addi potest) in eis augendis sum occupatissimus, neque desistam, donec vos in rebus omnibus et optime sentire et rectissime agere evicero, id quod nunc a apud multos obtinui, praesertim apud Buflerum 3 , cui te brevi scripturum 4 ex litteris Binderi 5 non sine summa voluptate intellexi.

Vale.

E ludo nostro, 6. nonas iulii.

Benedictus Euander.

[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinrico Bullingero, contionatori Tigurino christianissimo, praeceptori et domino suo colendissimo.

a in der Vorlage nuc.
1 Aus dem Hinweis auf Volmars Aufenthalt in Isny (Z. 1) ergibt sich 1535 als Abfassungsjahr (vgl. oben Nr. 605, 13-15).
2 Volmar hatte auf seiner Rückreise von Frankreich in Zürich Halt gemacht und
dabei Bullinger persönlich kennengelernt (vgl. oben Nr. 605, 3 mit Anm. 1).
3 Peter Buffler.
4 Ein Brief Bullingers an Buffler ist nicht erhalten.
5 Georg Binder. — Sein Brief an Euander ist nicht erhalten.