Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[605]

Melchior Volmar an
Bullinger und die Zürcher Kirche
Isny,
1. Juli 1535

Autograph: Zürich StA, E II 345, 208 (Siegelspur) Ungedruckt

Dankt den Pfarrern und dem Rat überschwenglich für die ihm während seines Zürcher Aufenthaltes erwiesene Gastfreundschaft. Wohnt mit seiner Frau [Margaretha] bis auf weiteres bei seinem Schwiegervater.

S[alutem]d[ico].

Benevolentia erga me vestra, optimi ac candidissimi fratres, officiumque illud singulare, quibus me, dum isthic essem 1 , estis prosecuti, tantum effecerunt apud me, ut, ubicumque terrarum sim aut etiam futurus sim, nunquam profecto interitura sit in animo meo iucundissima vestri memoria, idque adeo iure ac merito fit, cum ea praecipua lex amicitiae esse debeat, ut amicis ac benefactoribus nostris, si re ipsa et officiis respondere a non possumus, memoriam certe eorum, quoad licet, perpetuo conservemus. Neque sane ego adeo stupidi sum ingenii, ut officia erga me vestra, hoc est totius ecclesiae Tigurinae atque adeo senatus ipsius, non agnoscam, neque rursus tam ingratus, ut ea ipsa parvifaciam, quapropter, sicubi fortasse animum erga vos meum pleniori aliquo argumento testatus fuero, aliquid profecto me dignum fecisse videbor.

De rebus meis scribere nihildum certi possum. Hic adhuc residemus, ego atque uxor 2 , apud socerum 3 expectantes voluntatem domini, cuius pax semper vobiscum.

Datum Isnae, Rhetiae oppido, calendis iulii 1535.

Vester ex animo

Melchior Rufus Volmarius.

[Adresse auf der Rückseite:] Domino Bulingero ac toti ecclesiae Tigurinae.

a respondere über gestrichenem paria cum illis facere.
1 Volmar hatte seine Rückreise nach Deutschland in Bourges am 1. Mai 1535 angetreten (vgl. Barbara Zeller-Lorenz, Melchior Volmar [1497-1560], in: Ferdinandina. FS Ferdinand Elsener, hg. v. Friedrich Ebel u. a., 2., erw. Aufl., Tübingen 1973, S. 153 mit Anm. 63) und war über Bern, [Zürich] und St. Gallen nach Isny gereist. Er muß sich kurz nach dem
17. Mai in Zürich aufgehalten haben (vgl. Berchtold Hallers Empfehlungsschreiben an Vadian vom 17. Mai 1535, Vadian BW V 218).
2 Margaretha, geb. Edel (vgl. Correspondance de Théodore de Bèze, hg. v. H. Aubert, F. Aubert und H. Meylan, Bd. I, Genf 1960. — Travaux d'Humanisme et Renaissance 40, S. 189, und Barbara Zeller-Lorenz, aaO, S. 152, Anm. 61).
3 Volmars Schwiegervater war Münzmeister in Isny (vgl. ebd.).