Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[534]

Johannes Zwick an
Bullinger
[Konstanz],
20. Februar 1535

Autograph: Zürich StA, E II 346, 15f (Siegelspur) Zusammenfassende Teilübersetzung: Seidel 103

Thomas [Blarer]traf Bucer bei Ambrosius [Blarer in Tübingen]; über das Ergebnis des Gesprächs wird Zwick nach der Rückkehr von Thomas berichten. Konnte Bucers Brief noch nicht abschreiben. Ist befriedigt von Bullingers und Pellikans Gutachten [für Chelius]. Schickt Abschriften der Gutachten Bucers und Philipp [Melanchthons] und erwartet von Bullinger und Pellikan Argumentationshilfen, um darauf antworten zu können. Konrad [...]wird ein Anliegen von [Leonhard]Hospinian vorbringen, der vermutlich von Kempten nach Stein [am Rhein] wechseln möchte. Grüße. [Martin]Frecht, Gervasius [Schuler] und Thomas [Gaßner] haben den Gutachten Bucers und Melanchthons schriftlich beigepflichtet.

Pacem et gratiam per Christum.

Thomas 1 noster deprehendit Bucerum 2 apud Ambrosium 3 , verum quo fructu cum illo egerit, non possum scire, cum non redierit Thomas 4 . Post reditum scies omnia. Utcumque enim non semper tutum sit singula literis demandare neque omnium fides probata est, tamen non possum non omnia in sinum tuum fundere.

Epistolam vero Buceri iam non mitto 5 ; habet enim aliquot folia nec licuit describere et forte, ubi redierit Thomas, usui futura est. Sed non carebis ea.

Pro tuo consilio 6 multas gratias ago. Ego totus iuro in tua verba. Utinam illi nostri 7 paria respondissent, quominus occasionem haberent calumniandi hostes, imo et qui a nostris stant. Consilium Pellicani 8 cum tuo remitto 9 . Utraque placent, quando plana sunt et verbo Christi fulta.

Preterea incertus, an habeas consilia Buceri et Philippi descripta, hoc tabellione ad te mitto 10 , quo diligentius lectis tuisque in diversum rationibus collectis nobis manum iungas. Statuimus enim omnibus nervis 11 refragari, sed tu nosti meam pueritiam; itaque expectabo abs te et Pellicano argumenta potiora, quibus tanquam coniunctis ||16 copiis resistere et fortius respondere possimus. Vide, ne desis nobis 12 .

1 Thomas Blarer.
2 Zur Begegnung der beiden vgl. oben Nr. 526, 10-13 mit Anm. 8.
3 Ambrosius Blarer in Tübingen.
4 Thomas Blarer kehrte zwischen dem 17. und dem 23. Februar nach Konstanz zurück; vgl. Blarer BW I 660f und 663f.
5 Zwick schickte die versprochene Kopie des Briefes von Bucer (vgl. oben Nr. 526, Anm. 1) am 27. Februar, siehe unten Nr. 537, 8f. 33-35.
6 Gemeint ist Bullingers Brief an Chelius, oben Nr. 514.
7 Nämlich Bucer und Melanchthon.
8 Siehe dazu oben Nr. 514, Anm. 16.
9 Bullinger erhielt die beiden Gutachten erst mit dem nächsten Brief Zwicks zurück; vgl. unten Nr. 537, 2-7.
10 Die von Zwick übersandten Kopien der Gutachten von Bucer und Melanchthon scheinen nicht erhalten zu sein. — Zum Überbringer s. Z. 19.
11 Zur Redensart vgl. Adagia, 1, 4, 16 (LB II 157).
12 Bullinger und Pellikan erfüllten diese Bitte, vgl. unten Nr. 563 und 572, 5-12.

Deinde habet hic Cunradus 13 , quod tecum loquatur Hospiniani 14 nomine, qui mihi scolam in opido a Stain 15 ambire videtur; nam relicturus est Campodunum 16 . Obsecro, ut omnem lapidem moveas 17 in promovendo hoc tam docto et pio homine. Facies hoc, sat scio, non illibenter idque in gratiam studiorum.

Sed iam vale cum tota familia tua omnibusque fratribus, Pellicano, Theodoro 18 , Leone 19 etc.

20. februarii 1535.

I. Z. tuus.

Et ne illud ignores: Frechtus Ulmae b , Gervasius 20 Memmingae, Thomas 21 Lindaviae subscripserunt consiliis Buceri et Philippi datis et signatis chyrographis 22 .

[Adresse auf S. 26:] Colendissimo suo in domino fratri Hainricho Bullingero, Tiguri.