Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[302]

Christian Hochholzer
an Bullinger
[Zürich,
Mitte Dezember 1533?]

Autograph: Zürich StA, E II 343, 342r.-342ar. Ohne Siegelspur. -Ungedruckt

Bittet darum, nach dem Jahresende weiterhin zu Bullingers Hausgenossen gehören zu dürfen, und verspricht, in allem gehorsam zu sein.

Heinricho Bullingero Christianus Hochholtzer, domino et patri suo colendissimo, S. P. D.

Quanquam tanta est tuorum in me beneficiorum magnitudo, pater observande - tu enim mihi solus patris loco 3 -, ut nullam partem tuorum erga me meritorum non modo referenda sed ne cogitanda quidem gratia consequi possim, tamen, quia te semper fautorem ac Mecaenatem omnium studiosorum et inprimis mei sensi, maiora, si ullo pacto fieri possunt, a te -per literas quo melius -petere haud sum dedignatus, non quin mihi ipsi tantum apud te tribuerem authoritatis, sed quod te adeo benevolum sum expertus, ut nullis non benefacere concupiscas. Quod autem per literas tecum colloquor, duplex me ratio movit: Primo, quo melius et consyderatius tecum loquerer, deinde, ut stilum exercerem 4 . Quandoquidem itaque iam ferme annus suum integrum perfecit cursum, ex quo ex mera tua gratia et benevolentia coepi inter domesticos tuos recenseri, et quoniam ad exitum nunc vergit annus, optimum visum est, ut te precibus summis aggrederer rogaremque, ut si ullo possit ||342v. fieri modo, denuo concedas ultra etiam inter tuos recenseri commensales. Video enim, quantae et fortunae et eruditionis mihi futurae sint accessiones, si diutius tecum licuerit conversari. Quare tam supplex ad te venio quam qui maxime, quamvis haud me fugiat me aliquibus in rebus forte contra te peccasse minusque tuae obedivisse voluntati 5 . Id tamen si factum, ex ignorantia contigit. Maxime enim, quantum fieri potuit, in id intentus fui, omnem operam eo collocavi summisque viribus id conatus sum, ut tuae obtemperarem voluntati tuique effugerem offensionem, quod etiam porro me facturum certo de me habeo polliceri. Praecium vero, quod admodum parvum ex

1 Christian Hochholzer, 1517-1590, aus Zurich, zählte seit Ende 1532 zu den Stipendiaten am Großmünsterstift (s. Zürich ZB, Ms F 95, 1r.) und wurde offenbar in Bullingers Haus aufgenommen (s. Z. 12f). Im Wintersemester 1541/42 studierte er an der Universität Leipzig (Leipzig, Matrikel I 638) und wurde nach seiner Rückkehr 1542 ordiniert. Nachdem er die Helferstelle in Stein am Rhein versehen hatte, kam er 1543 als Pfarrer nach Albisrieden. Von 1544 bis 1549 amtete er in Aarau, erhielt 1549 eine Berufung als Helfer ans Berner Münster, die er aber ausschlug, und ging im selben Jahr als Pfarrer nach Horgen. Hochholzers letzte Pfarrstelle war Stein am Rhein, wo er von 1558 an wirkte, seit 1562 auch als Dekan. Mit Bullinger stand Hochholzer sicher schon früh in Kontakt und wurde von jenem gefördert. Von dem später geführten, regen Briefwechsel sind viele Briefe Hochholzers erhalten. -
Lit.: AZürcherRef 2003, S. 890; Lohner 35; Pfister 51; Pfarrerbuch 344; LL X 199.
2 Der Brief wurde offensichtlich gegen Ende des Jahres verfaßt (s. Z. 13). Wann Hochholzer im Hause Bullingers aufgenommen wurde, ist nicht bekannt, doch könnte dies mit dem Beginn seiner Stipendiatenzeit zusammengefallen sein (s. oben Anm. 1). Das Jahr 1533 kommt demnach als frühestmöglicher Zeitpunkt in Frage. Vgl. auch den inhaltlich ähnlichen Brief Diethelm Kellers, unten Nr. 303.
3 Über Hochholzers Vater ist nichts bekannt; inwiefern Bullinger an dessen Stelle trat, ähnlich wie bei Rudolf Gwalther, bleibt ungewiß.
4 Tatsächlich kann der ganze Brief als Stilübung für eine «epistola petitoria» gelten. Vgl. die Beispiele in Erasmus 1/2 467-475.
5 Ein konkreter Anlaß ist nicht bekannt. Vielleicht ist die Wendung als Topos gebraucht.

tua beneficentia per hunc a me accepisti annum, pro quo ingentes tibi et habeo gratias et habiturus sum, quoad vixero -referre enim non potero -, vel duplo maius solvere non recusabo, modo detur inter tuos recenseri. Si enim a te repudiatus fuero, quo me vertam, quo me recipiam, quae domus me suscipiet? Nulla certe aeque grata ac tua, maiori tamen, sat scio, precio. Quare ad summum te oratum velim - non enim multis utar verbis -||342ar. hoc mihi tribuas et concedas, si ullo modo potis est fieri. Me certe habebis in omnibus rebus morigerum. Iam enim totus tibi debeo, meque tibi habes implicatum gratia et benevolentia tua, ut nil non, si quid potero, tui causa sim facturus.

Vale, pater observande, Christianumque tuum ita ut hactenus ames velim tibique habeas commendatum.