[1830]
Autograph: Zürich StA, E II 342, 120 (Siegelabdruck) Ungedruckt
Alexander Rischachers Sohn [Martin?] ist eingetroffen und wird Unterstützung aus dem Almosen
erhalten; sein Kostgeber war allerdings nicht bereit, ihn für weniger als 10 Gulden pro
Jahr zu beherbergen. Bullinger hat keine Nachricht vom Reichstag zu Speyer und hofft, von
Myconius darüber zu erfahren; man wird versuchen, die Wahrheit zu unterdrücken, doch wir
haben nichts zu fürchten, solange wir an der Hl. Schrift als einziger Richtschnur festhalten.
Hat keine Neuigkeiten zu berichten. Grüße. Hat den Brief von Gebhard [Kuster?]erhalten und
an dessen Vater geschrieben.
Gratiam et pacem a domino.
Venit tandem Ryschacheri filius 2 receptusque est in numerum stipendiariorum eleemosynae. Venit autem postera die ab eo, quo tibi de eo scripseram. 2 Omnem quidem movi lapidem 4 apud hospitem si possem impetrare, ut 8 dumtaxat in annum aureos acciperet, sicuti et, priusquam adveniret, tentaram; sed ille minore precio illum recipere noluit nisi 10 fl. Caussabatur omnium rerum caritatem. Pollicebatur item splendide. Ego itaque homini confisus conditionem recepi, id quod d. Alexandro indicabis, quem et salutabis una cum d. Marco 6 quam familiarissime.
De comitiis Spirensibus 7 magnum et perseverans est apud nos silentium. Expectamus, quid tu nobis sis narraturus. Ubi coierint, sat scio nil aliud tractaturos nisi de opprimenda veritate. Scio itaque dominum cogitare de opprimendis suis hostibus. Quod si interim patiendum aliquid fuerit in perituro alioqui corpusculo, aequi bonique consulo; expecto enim spe firmissima resurrectionem iustorum. Opus tu putas certitudine doctrinae 8 et recte quidem. Atqui certitudo nulla stabilior quam canonicae scripturae; quae cum pro nobis faciat et res nostras fuiciat, adeo hic sequrus sum, ut dumtaxat orem dominum, ne sinat aberrare ab hac regula certissima et auscultare iis, qui conciliationibus frigidis pessimeque cohaerentibus adversariis spem faciunt fore, ut pergamus aliquando recipere, quae non solidis ostendi possunt scripturis. Conveniunt quidem reges, et principes statuunt sese contra deum et Christum eius; qui autem in coelis est, deridet eos. 9 Oremus, ne propter inobedientiam nostram nos puniat per impios dominus.
Nova non habeo ulla.
Leodigarium 10 una cum Tigurinis 11 studiose tibi commendo.
Vale.
Tiguri, 27. decembris anno a nato domino 1544.
H. Bullingerus tuus.
Gebhardi 12 literas accepi ac patri 13 , sicut postulavit, scripsi fideliter. 14
[Adresse auf der Rückseite:] D. Osvaldo Myconio, charissimo suo fratri. Basel.