Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[163]

Gervasius Schuler an
Bullinger
[Basel] ,
25. Dezember 1532

Autograph: Zürich StA, E II 361,333. Siegelspur. —Ungedruckt

Entschuldigt sein langes Stillschweigen und lobt Bullingers Kommentar zum Hebräerbrief. Hat sich von einer Krankheit erholt und fühlt sich in Basel wohl. Grüße.

Gratiam et pacem a domino, doctissime vir idemque frater charissime.

Quanquam proximis litteris 2 ad me missis nonnichil meam in scribendo tarditatem conquestus sis idque optimo iurae factum non ignorem, litteras meas tamen interceptas esse oportuit, quo minus mearum rerum sciens iustam expostulationem in me causaris. Porro nunc non habeo, quod vel iuste respondeam tibi, quum per famulum Myconii 3 nostri queris, quid in causa sit, ut non semel scribam. Possem certe negotia causare. Sed quid opus hac hypochrisi? Potius apud te, amicum in orbe non chariorem, restim adfero 4 ingenueque tarditatem -quid dicam? segnitiem fateor. Ignosce igitur, frater, delinquenti Gervasio, tuo inquam, cui vel maiora condonare hactenus non desiisti.

11 reformierte Städte, die Mitglieder des aufgelösten Burgrechts.
12 Über die Haltung Berns, Basels und Schaffhausens vgl. EA IV/1b 1439f.
13 Jörg Berger, nach 1470-1533, war ein reicher und politisch mächtiger Vertreter der zürcherischen Führungsschicht. 1513-1529 war er Landvogt in Grüningen, 1529 Mitglied des Kleinen Rates. Im Ersten Kappelerkrieg war er Bannerhauptmann, wurde aber im Herbst 1529 durch Hans Rudolf Lavater ersetzt. Obwohl Berger und Lavater in verwandtschaftlicher Beziehung standen, war ihr persönliches Verhältnis gespannt. Berger war zwar nicht reformationsfeindlich, vertrat aber eine Politik des friedlichen Ausgleichs, was ihn in Gegensatz bringen
mußte zum entschiedenen Anhänger der kompromißlosen Linie, als der Lavater bis 1531 zu gelten hat. Ob es sich beim hier erwähnten Handel um eine politische oder persönliche Streitfrage handelt, konnte nicht geklärt werden. — Lit.: Leonhard von Muralt, Jörg Berger, in: Zwa V 66-71 und 103-126; Jacob 127-129; Stucki 11-13; HBLS II 120.
14 vollstrecken, ausführen (SI XI 2172).
1 Der Abfassungsort ergibt sich aus dem Inhalt des Briefes (Z. 26-28 und Anm. 13).
2 Nicht erhalten.
3 Unbekannt.
4 Vgl. Otto 298, Nr. 1528.

Ceterum que in Paulinam Epistolam scripsisti Hebreis praenotatam 5 , non possum non summe laudare. Dum enim decimi capitis nodum pro contione explicandum suscepissem, maxime eum, propter quem Erasmus ille magnus Pauli opus esse negat 6 , insperato in manus venit tuus in eam epistolam elegans adeoque et pius commentarius, quem tam avide legi, ut fere totam noctem in eo transigere non fastidierim. Quo paululum perlecto nummis meum feci, quanquam parum supersit aeris, quo librorum aliquot, maxime tuo ingenio propinatorum comparem.

Quod reliquum est: Assiduus apud deum sum in hoc certe, ut tuos hosce celebres conatus 7 magis magisque iuvet, quoque ipsius gloria per te foelicius orbi innotescat et fratrum iuvetur parvitas.

Postremo me corpore nunc bene valere una cum uxore 8 et liberis 9 non ignores. Tametsi longo tempore egrotarim, tamen pristinae sanitati restitutus non desino in bonis deliciari litteris plus quam in auro atque quibuscumque mundi deliciis.

Vale in domino. Uxorem tuam 10 una cum pio parente 11 atque fratre 12 tuo plurimum ex me et uxore mea saluta.

Adde, quod senatus noster michi hisce diebus egregiam domum, amplam, musis accomodatissimam comparavit, que me una cum copiosa librorum supellectile aedis divi Leonardi 13 supra modum delectat. Iterum vale.

Datum vicesima quinta die decembris anno 1532.

Gervasius,

ex animo frater tuus.

[Adresse auf der Rückseite:] Doctissimo viro Heyricho Bullingero, fratri in Christo charissimo meo.