Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1737]

Matthias Erb an
Bullinger
Reichenweier,
3. April 1543

Autograph: Zürich StA, E II 361, 151 (Siegelspur) Ungedruckt

Hat [Hans] Vogler geschrieben, der die Nachrichten - über deren Wahrheitsgehalt Erb im Unklaren ist - vielleicht Bullinger zukommen lassen wird; bittet ihn, sie nur mit Vorsicht weiterzugeben. Deutschland ist in Unruhe; man rüstet zum Krieg, doch auch das Evangelium wird stärker; Erb hofft, dass sich die Kriegführenden gegenseitig neutralisieren. Grüße. Bitte um gegenseitige Fürbitte.

S. frater in domino charissime.

Scripsi multis Voglero 1 nostro, veteri amico 2 , cuius beneficentiae plurimum debeo, de statu meo et ecclesie. 3 Adtexui nova, quae apud nos passim dissipantur, at quam vera, ignoro; ut enim mundus instabilis est, ita et fama apud nos (mobilior quovis euro 4 ) mentiendo vires acquirit. 5 Que tibi forte legenda a exhibebit. Oro, ut soles, pro tua singulari prudentia omnia boni consulas, tum iis communices, qui mihi vel nugigeruli vel vani hominis notam non possint inurere etc.

Video trepidare Germaniam cum principibus et civitatibus adeo, ut plurimi sint fere in expeditione. Nec tamen Christus inter istos tumultus silet, sed evangelium eius fortius exerit vires. Minantur alius alii grandia et fere excidium, sed spero, es soll ein schwert das ander in der scheiden behalten. 6

Valebis salubriter cum ecclesia et fratribus tuis, quos nominatim salutabis, inprimis Erasmum 7 , Megandrum meum, Pellicanum etc.

Raptim, Richenvillae, 3. die aprilis anno 1543.

Ora dominum pro me, quod itidem pro te fatiam, frater in domino charissime.

Mathias Erbius.

[Adresse auf der Rückseite:] Viro pietate et doctrina eximio d. Henricho Bullingero, apud Tigurinos ecclesiastae vigilantissimo, fratri suo charissimo.

a Vor legenda gestrichenes tibi.
1 Hans Vogler d. A.
2 Vogler hatte bis 1541 als Stadtschaffner in Reichenweier gewirkt; vgl. HBBW XI 337, Anm. 5.
3 Erbs Brief an Vogler ist nicht erhalten.
4 Südostwind, vgl. Vergil, Aeneis, 8, 223;
12, 733; Horaz, Carmina, 2, 16,24 (,,ocior euro") u. a.
5 Vgl. Vergil, Aeneis, 4, 174f (,,... viresque adquirit eundo"); TPMA IV 392 (,,Quamuis mentitur, crescit eundo tamen
6 Vgl. Wander IV 467, Nr. 32.
7 Erasmus Schmid (Fabritius).