[1701]
Autograph: Zürich StA, E II 368, 228 (Siegelspur) Ungedruckt
Nimmt Bezug auf eine Unterredung [vom November]über einen Freund Curiones, der seinen
Bruder zum Erlernen der deutschen Sprache nach Zürich schicken will; bittet Bullinger um
Auswahl eines geeigneten Hausvaters und um diesbezügliche Nachricht an den Tiraner
Rechtsanwalt Martin a Pergula; falls keine Boten zur Verfügung stehen, soll der Brief zur
Weiterleitung an Johannes Comander oder [Johannes] Blasius in Chur gesandt werden; es
besteht auch die Möglichkeit, diese Angelegenheit über Camillo [Renato]abzuwickeln. Grüße,
auch an [Konrad]Pellikan, [Kaspar]Megander, [Theodor] Bibliander und [Rudolf] Gwalther;
zusammen mit seiner Frau [Margarita Bianca Isacchi] lässt Curione auch Grüße an
Bullingers Frau [Anna]und die Kinder ausrichten; auch die Lausanner Pfarrer, insbesondere
[Pierre] Viret und [Béat] Comte, lassen grüßen. Bittet, diesen Brief dem Schreiben nach
Tirano beizulegen.
Coelius Secundus Curio s[alutem] p[lurimam] d[icit] per Christum Iesum.
Quamquam tua erga me humanitas seu pietas potius tanta fuit a , ut bene longa epistola tibi gratiae agendae forent, his tamen literis nihil amplius ad scribendum sumam, quam quod nobis amicorum caussa curandum erat. Alias vero etiam referendi gratiam fortassis facultas suppetet, nedum gratias b agendi.
Meministi, credo, cum essemus apud te, 1 me tibi narrasse de quodam amico 2 , qui fratrem suum Tigurum mittere vellet cum discendae Germanicae linguae tum aliarum bonarum rerum gratia. Sed nescio quae negotia nos ab ea cura ad se transtulerunt, ita ut nihil de ea re certi c inter nos constitutum sit. Nunc, quod omissum fuit, sarcire paro. Igitur rogo, ut aliquem seligere 3 bonum et doctum virum, dein etiam mercatorem aut negotiorum plenum, apud quem is adolescens agat, et cum utroque de precio et conditione convenire. Quod ubi feceris meo nomine, si placet, ad d. Martinum a Pergula 4 iurisconsultum Tiranum literas mittes, quae de toto eo negotio eum certiorem faciant. Occurrent certe, qui literas ferant; sin minus, Curiam ad d. Io[annem] Comandrum aut Blasium, ministros, eas mittere poteris additis ad horum alterum, ut Tirani in Valle Telina 5 reddendas curent, quatuor verbis. 6 Hanc rem te omnino curare sedulo opus est, ni meam fidem in discrimen et meipsum in infamiam adduci velis, qui haec ipsa praestare sum pollicitus, quae tamen obrutus negotiis, curis d et molestiis innumeris non praestiti. Quod ut e huic f meae negligentiae (ut etiam me ipsum ingenue accusem) tuae opera, studio et diligentia succurras, te etiam atque etiam rogo.
Caeterum ad Camilum 7 quoque, cuius tibi g literas 8 redidi, rescribere eadem opera aliquid poteris. Hic enim Tirani agit, et facile d. Martinus ei literas tuas reddet. Solaberis enim virum et literis et religione praestantem et tui praesertim amantissimum. Quae scripsi, quo celerius fient, eo gratiora erunt. Ipse scripsissem, si certi aliquid scribere possem; sed cum non possim, ipse conficies et nos apud d. Martinum excusabis.
Vale per Christum Iesum et nostro nomine eximios doctores Pellicanum, Megandrum, Bibliandrum, Gvalterum et reliquos salvere iubebis. Uxorem
tuam 9 officii et caritatis plenam meo et uxoris meae 10 nomine officiose diligenterque, adde etiam amanter salutabis, liberos 11 dulcissimos de sua erga nostros suavitate, gratia et officiis amabis h . Ego meipsum tibi et tuis dedo, qui, quicquid sum, debeo. Vale et salve. Salutant vos fratres et ministri, qui nobiscum sunt, praecipue Viretus et Comes 12 .
Lausannae, quarto idus decembris 1542.
Una cum tuis hasce quoque his annexas ad d. i Camilum aut ad d. Martinum cum k tuis adligabis diligenter et mihi ignosces, qui tot et tanta tibi onera imponam.
[Adresse auf der Rückseite:] D. Henrico Bulingero, ecclesiae Tigurinae antistiti, fratri in Christo venerando. Tiguri.