Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1651]

Johannes Zwick an
Bullinger
Konstanz,
9. August 1542

Autograph: Zürich StA, E II 364, 77 (Siegel) Ungedruckt

Schreibt selten an Bullinger, weil Ambrosius [Blarer] wortgewandt an seiner Stelle schreibt; sein Schweigen bedeutet also nicht Ablehnung oder Vergessen. Grüße. Kann seine Trauer über den Tod Leo [Juds] in keiner Weise ausdrücken, Gott möge uns trösten.

S. Quod rarius ad te scribo, Ambrosii 1 literae in causa sunt; nam ille iam etiam meo loco officio scribendi fungitur, qui potest illi et copiose et eleganter satisfacere. Itaque silentium meum bene vertas, quod nullo fastidio nec ulla tui oblivione nascitur; in oculis enim meis semper talis es, quales sunt amantissimi.

Vale et uxorem tuam 2 totamque domum saluta nomine meo a studiosissime.

Quam me etiamnum affligat obitus Leonis 3 , non possum ulla ratione explicare. Dominus nos consoletur.

Ex Constantia, 9. augusti 1542.

Tuus Io. Zvick.

[Adresse auf der Rückseite:] Praestantissimo viro d. Hainricho Bullingero, ecclesiae Tigurinae administro, suo in domino dilectissimo fratri. Tiguri.

a In der Vorlage me.
1 Ambrosius Blarer.
2 Anna, geb. Adlischwyler.
3 Leo Jud, der am 19. Juni verstorben war, vgl. oben Nr. 1638.