[1089]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 145 (Siegelspur) Ungedruckt
Konnte in seinem letzten Brief [Nr. 1086] noch nicht über die Antwort des Rates auf die Mahnung aus Zürich berichten; die Ablehnung [des von Zürich gewünschten Verzichts auf die Katechismusrevision] wird ihnen inzwischen bekannt sein. Will [nach Zürich] zurückkehren, sobald eine Unterkunft für ihn bereitsteht; hat gehört, das Haus von Bürgermeister [Matthias] Wyß stehe leer.
Gratiam a domino.
Nihil est, quod scribam, charissimi fratres; novissime enim quam potui paucis ecclesiae nostrae faciem vobis ostendi et apperui 1 . Unum postremis ad vos meis deerat, senatus videlicet ac populi nostri super amica Tigurinorum admonicione 2 decretum et sentencia. Nec tamen negligencia factum est,
quominus hanc receperitis; me enim scribente senatus populusque noster dimissus adhuc erat. Et quia non dubito iam pridem vobis constare ac notum esse, literae magnificorum dominorum Tigurinorum apud nos quid effecerint ac potuerint, in praesenciarum opus non est multis illud vobis ostendere; in summa 3 : "Nolumus mutatum institutum, tametsi nonunquam ad immutandum[?] simus faciles, nec eciam novum hic quicquam esse strenue adserimus." Faxit deus, ut omnium nostrorum mutentur animi omniaque in domini gloriam cedant, quae agimus.
Ego indies anxie et sollicite a nuncium expecto de conductis aedibus. Hoc enim accepto primo quoque die hinc solvam. Ferunt aedes consulis Wyssen 4 vel vacuas esse vel una solum muliercula 5 obstetrice occupatas. Curate, obsecro, ut domum habeam idque brevi rescire.
Bernae, quinta ianuarii anno 38.
Megand. totus vester.
[Adresse auf der Rückseite:]Tiguri verbi praeconibus Bullingero, Leoni piis ac vigilantissimis, in domino fratribus suis charissimis.