Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1039]

Bullinger an
Lorenz Meyer
Zürich,
9. September 1537

Autograph: Zürich StA, E II 342a, 690 (Siegelspur) Ungedruckt

Lorenz Meyer soll der Tochter Geißmeiers in Girsberg [Waltalingen, Kt. Zürich] ins Gewissen reden, da sie leichtfertig abstreitet, dem Sohn des alten Mannes, der den Brief überbringt, die Ehe versprochen zu haben; soll auch vorsichtig der Haltung der Mutter nachfragen. Wird Meyer diesen Dienst hoch anrechnen.

Gratiam et vitae innocentiam a domino.

Bonus hic senecio 1 caussam habet matrimonialem, in qua ipsi tua intelligo opus esse opera. Fidem enim dedit filia Geysmeyeri 2 a Gyrspurg 3 filio 4 suo. Nunc, quantum intelligo, dissimulat et facta infecta esse vellet. Tu vero pro tua pietate nosti fidem pactam maxime in nuptiis atque sponsalibus non temere solvendam esse. Dabis ergo operam, ut commonita offitii sui caveat, ne conscientiam perfidia polluat. Modica scintillula in fomitem recondita conscientiae incredibile a aliquando excitabit homini incendium 5 . Credidit fortasse delatoribus nimis credula puella. Si fidem dedit, credat deo magis b et stet pactis. Non audio quicquam hic inscia matre 6 actum esse. Fortassis filiae poenitentiam nescit. Prudenter tamen ista omnia inquires.

Vale.

Tiguri, 9. septembris anno 1537.

Quod autem huic seni impenderis diligentiae, mihi putabo impensum.

H. Bullingerus tuus.

[Adresse auf der Rückseite:] Domino Laurentio Agricolae, Stamheymensi pastori vigilantissimo et longe charissimo fratri.

a in der Vorlage incredebile.
b magis am Rande nachgetragen.
1 Unbekannt.
2 Wohl Margareta Geißmeyer, die Tochter von Michael Geißmeyer (s. Emil Stauber, Geschichte der Kirchgemeinde Andelfingen,
Bd. II, Zürich 1941, S. 889).
3 Girsberg (Waltalingen, Kt. Zürich).
4 Unbekannt.
5 Vgl. Otto 311f, Nr. 1604.
6 Wohl Magdalena Geißmeyer (s. Stauber, aaO, S. 889).