[953]
Autograph: Zürich StA, E II 358, 118 (Siegelspur) Gedruckt und Übersetzung: Büeler 35 bzw. 46, Nr. 8
Bestätigt - anstelle von Capito und Bucer - die Rechtmäßigkeit der soeben verkündeten Ehe des Briefüberbringers, Johannes Kopf mit Dorothea Locher, die Dasypodius von Jugend an kennt; da die beiden gleich abreisen wollen, kann er ihnen nur diese kurze Empfehlung mitgeben.
S. et conscientiae tranquillitatem.
Venit ad nos undecimo kalendas marcii al Ioannes Kopffius 2 , harum lator literarum, significans se palam ecclesiae velle testari connubium, quod inter
ipsum et Dorotheam Locheram 3 pridem tacito consensu intercessisset; quod et fecit me simul nos spectante. Cum autem Capito noster maximis occupatus negotiis hac de re non posset quicquam a nobis doceri nec Bucerus, cui praecipue negotium ad te scribendi eramus iniuncturi, etiamdum ex Schmalcaldico conventu rediisset 4 , extorsit homo bonus qualemcunque hanc nobis ad te epistolam, qua tantum id testatum esse vobis omnibus volumus, quod ad matrimonium attinet, legittime ac pro ecclesiae nostrae more contractum esse inter illos nec fuci quicquam subesse. Proinde, doctissime Bullingere, quamvis hominem de facie tantum et ex uno atque altero cognoscere mihi colloquio licuerit, uxorem tamen, cum a teneris mihi cognita sit, non possum tibi non commendare, atque utinam vel horam tantum adhuc apud nos morati fuissent, quo fusius id mihi facere licuisset. Sed tu cum reliquis tuis symmistis ac amicis nihilosetius utrique benefacere, perinde ac si maxime cum per nos tum per alios essent commendati vobis, pergere debes. Boni consule; prolixius enim tecum agere propter repentinum illorum abitum non potui.
Vale.
Argentorati, 11. kalendas marcii b anno 1537.
Petrus Dasypodius
totus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Doctissimo simul ac humanissimo viro d. Henricho Bullingero, ecclesiae Tigurinae antistiti, fratri et amico suo charissimo c .