[903]
Autographa: Zürich ZB, Ms F 62, 259 (Siegelspur) Gedruckt: CO X/2 65f
Kann wegen der Lausanner Disputation erst jetzt schreiben. Die Beurteilung der [Wittenberger] Artikel durch die Berner Synode, an der auch Calvin, [Pierre]Caroli und Thomas Malingre teilgenommen haben, geht aus der beiliegenden Schrift hervor; da eine Spaltung gefährlich wäre, hat man [die Konkordie] zwar nicht verworfen, doch wird sie ausdrücklich nur im Rahmen der von den Straßburgern gegebenen Interpretation gebilligt.
Gratiam a domino.
Quod tardius scribo, fratres charissimi, ne egre feratis, plurimum rogo. Non enim citius, nisi inabsoluto negocio, vobis scribere potui. Disputacione Lausannensi 1 , quae foelicissime successit, dies consumavi ac contrivi duodecim.
Huius mensis decimo sexto noctu synodus nostra parochorum numero trecentorum, quatuor minus, coacta est. Inter quos erant viii linguae Gallicae aliquot doctissimi, Calvinus videlicet, doctor Carolus 2 , Thomas Malingius 3 et
Briefe_Vol_06_442 | arpa |
---|
quidam alii. De Lutherana confessione 4 synodus hec nostra quid sentiat, quoque modo articuli eorundemque Buceri exposicio 5 eidem probetur, presens hoc nostrum scriptum 6 testatur. Quod a senatu populoque nostro hac, qua vobis transmittimus, forma receptum est. Et certe, nisi parum studiosi alendae concordie visi fuissemus, Lutheri confessio a synodo nostra tota reiecta fuisset idque propter crebras ambiguitates. Spectandum enim nobis, quemadmodum fideliter quidam 7 admonuit, ne nos Helveticae ecclesiae segregemur ac partiamur. Quod si, de religione actum esse idem adfirmat. Non dubito, quam quod nostram responsionem, nisi pacis amans et studiosus esse non velit, Lutherus non aversurus sit. Cui vero rei responsione nostra innitamur, facile vobis patere puto, videlicet fratrum Argentoratensium vel explicacioni vel coram factae contestacioni de Luthero. Qui si sensum hunc suum minus[?] esse adseruerit, negocii nobis nihil fuit cum Luthero et confessione eius. Atque ita extra periculum. Haec vobis paucis signifficare volumus, fratres charissimi, nosque plurimum commendare.
Bernae, 20. octobris anno 36.
Megand. ex animo vester.
[Adresse auf der Rückseite:] Leoni 8 ac Bullingero, fratribus suis in domino omnium charissimis.