[872]
Autograph: Zürich StA, E II 359, 2749 (Siegelspur) Ungedruckt
Obschon sich Bullinger seiner Sache ohne Zweifel sehr gewissenhaft angenommen hat, befürchtet er einen Mißerfolg und bittet deshalb um Auskunft; wird sich nach einer anderen Aufgabe umsehen müssen, da seine Lage unerträglich ist. Gute Wünsche; Grüße an [Hans]Vogler.
S. Non dubito, clarissime Bullingere ac patrone singularis, quin pro perspecta mihi tua in me benevolentia negocium meum 1 , quod tibi pluribus, cum isthic essem, proxime exposui, diligentius eciam egeris, quam unquam abs te petere fuissem ausus. Verum quia nihil adeo de hoc isthinc nobis significatur, misere metuo rem secus, atque expectabamus, evenisse. Quare te maiorem in modum rogo ac plus eciam, quam a me vis, ne graveris ad me tribus saltem verbis perscribere, quemadmodum res haec ceciderit quoque ea sit loco; nam mea ut sciam, maxime interest. Necesse enim habuero (siquidem non successerit, quod moliebamur) hinc abrumpere me spesque alias circumspicere. Qui enim tot laboribus sufficere possim diutius? Leonardus sum isque valde valetudinarius, Greek Greek. Dabo profecto operam, ne penes ingratum ista tua beneficia collocasse videaris. Cetera narrabit tibi frater meus 2 .
His igitur bene vale, vir optime, teque eum mihi praestare pergas, quaeso, qui fuisti semper. Amanum Voglerum 3 , syncerissimi pectoris virum deque me ampliter promeritum, meis verbis, si fors tibi occurrat, plurimum salvere iubeas, oro. Rursum vale ac Hospiniano tuo pro animi tui arbitrio utere.
Tumultuarie ex Stammia Tigurinorum, postridie calendas augusti anno 1536.
L. Hospinianus toto pectore tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro Henrycho Bullingero, omnis pietatis ac doctrinae Mecoenati 4 unico, domino suo cum primis observando. Tiguri. Zürich.