[755]
Autograph: Zürich StA, E II 359, 3151 (Siegelspur) Ungedruckt
Melchior Volmar, des Lobes voll für die Zürcher, möchte durch Euanders Empfehlung die Freundschaft Bullingers, Juds, Pellikans und Biblianders gewinnen; Euander bittet die Zürcher, mit einem Brief an Volmar den Anfang zu machen.
Doctor Melchior Volmarius mihi nuper e Tubinga 2 hisce verbis scripsit 3 , quod praeter loci amoenitatem, qua vehementer exhileratus sit, nusquam adhuc invenerit doctiores, magis pios et sinceriores viros quam Tiguri, nusquam etiam ecclesiam melius institutam, cupereque se tuae, Leonis 4 , Pellicani et Theodori 5 amicitiae et familiaritati quocunque modo insinuari. Id si meo praesidio fiat, me maximam ab eo et novam nunc initurum gratiam. Se quoque interim nihil intermissurum, quod ad hanc necessitudinem contrahendam pertineat, ac priorem se litteris suis vos provocaturum, si ego sperem ipsius litteras vobis fore gratas. Et quamvis horum nihil opus esse arbitrer, cum vos humaniores sitis, quam ut quenquam (dignos puto) a vestro consortio excludatis, atque ego ineptior, quam ut talem virum vobis commendare aut debeam aut possim, tamen, quia hoc tantopere a me a efflagitat et sibi bis gratum fore putat, si meo beneficio in vestrum gregem recipiatur, diligentissimis praecibus vobis insto, ut me hanc gratiam, quam video velle, ab eo mire patiamini ac virum alias humanissimum litterarum officio et humanitate antevertatis, quo simul cognoscat vos vere eos esse, quos iudicat, simulque me meo hoc officio apud vos non frustra functum esse. Nam non dubitat vir ille (id quod et mihi persuasissimum est) me non solum vobis omnibus charissimum, sed et multum quoque apud vos posse, qui me ei redeunti ex Gallia singuli certatim tam diligenter commendaveritis.
Vale.
Isne, calendis martii.
Benedictus Euander tibi
deditissimus b .
Briefe_Vol_06_154 | arpa |
---|
[Adresse auf der Rückseite:]Pietate ac eruditione eximio viro Henrico Bullingero, Tigurino contionatori primario, domino suo colendissimo.