[698]
Autograph: Zürich StA, E II 336, 146 (Siegelspur) Ungedruckt
Hat, wie auch Grynäus, in Aarau Bullinger anzutreffen gehofft, dessen Stellungnahme zur dort erzielten Übereinkunft er nun erbittet. Ist unter bestimmten Voraussetzungen zu dem von Capito vorgeschlagenen Konvent oberdeutscher Kirchen bereit und rät, ein solches Treffen noch vor Weihnachten abzuhalten, da die Spannungen um Mailand zunehmen. Empfiehlt den Briefüberbringer, einen Bruder von [Franz]Lambert. Capito hat über eine englische Gesandtschaft nach Frankreich berichtet. In Schmalkalden wird in Anwesenheit von Gesandten Englands, Schottlands und Dänemarks über gewichtige Fragen wie den Frankfurter Reformationsprozeß verhandelt. Grüße.
S. Te, te inquam, expectabamus d. Grynaeus et ego Araugiae 1 , non quidem quod reliquos simus aversati, sed quod totum, cuius causa convenimus, ad te non inter postremos pertinebat. Verum quia res aliter cecidit, scire percupio, quid tibi videatur de confessione, quam verbis tam brevibus tamque claris ac simplicibus statuimus 2 . Nihil hic video mutatum de sententia, quam usque adhuc servavimus, nisi quod verba decurtavimus, hoc ipsum tamen non sine ratione, quam expositam vidisti 3 . Adversarii sunt callidi, quibus visum est simplicitate contraeundum. Concordiae authores a quibusdam notantur inconstantiae, quamobrem et cum his per veritatis claritatem agendum esse, dum deus dederit, putavimus. Igitur melius et verius quidpiam condere nobis non licuit. Equidem dum rem magis magisque repeto, magis ac magis placet, et mirari incipio, an habenti fidem possit displicere, quisquis ille tandem sit.
Caeterum de conventu communi superiorum ecclesiarum a urget nos Capito 4 . Ego quidem illud video, rem facile confectum iri, modo tui et Bernenses consentiant. Non eucharistiam, sed utilitatem ecclesiarum communem causari oportet atque illam non excludere tamen. Aderunt enim ex laicis, si convenerimus, sine dubio, coram quibus nihil non tractabitur. Quocirca dispiciendum mox ab initio, ut caute cum eis agamus, ne moti reddantur magis. Quod sunt, hoc est meticulosi. Si vera sunt, quae dicuntur de Mediolano 5 , tempus esset profecto conveniendi nunc. Post natalem domini nanque, levitas aeris ubi fuerit percepta, volabunt milites sursum deorsum, ut itinera non sint omnibus pervia
Briefe_Vol_05_466 | arpa |
---|
sine periculo. Festinandum igitur videtur. Propediem sciemus etiam de magistratu, quid rei sit.
Reliqua sunt: Qui has tibi reddit, Lamberti illius 6 dicit se fratrem fuisse 7 . Videtur bonus vir esse; an sit, nescio. Effeci, ut duobus aureis sit hic donatus. Polliciti sumus autem, si redierit ad nos, hominem nos [ad]tempus b non deserturos.
Praeterea scribit Capito in postremis ad me literis 8 Anglum in hoc esse praecipua legatione 9 , ut Gallum (quem audio a domino horrende visitatum 10 ) in nassam compellat evangelicam.
Briefe_Vol_05_467 | arpa |
---|
Smalcaldi regum ut minimum trium legationes sunt: Angli 11 , Scoti 12 et Dani 13 , praeter principes evangelio faventes valde multos. Res serias tractare feruntur, inter prima vero de proscriptione Francfordensium 14 . Expectandum, quid novus annus nobis laturum[!] sit.
Vale et diu vive cum tuis et cum observandissimo Utingero nostro. Salutabis fratres omnes diligenter.
Basileae, 12. decembris anno 35.
Os. Myconius tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, Tigurinorum ecclesiastae primo, fratri in domino charissimo suo.