[690]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 88 (ohne Siegel) Ungedruckt
Bittet um einen neuen Termin für den Theologenkonvent in Aarau, da die Einladung zu spät eingetroffen ist.
S. Literas tuas 1 serius nimio accepimus; datae enim sunt Tiguri 19. novembris, redditae vero una cum libris mihi tantillo precio charissimis 2 29. novembris hora quarta pomeridiana. Deinde, quas scripseras 26. novembris, quinta hora eiusdem diei portione accepimus. 28. novembris scripserat Miconius de conventu inter nos celebrando 3 , quam utilis scilicet et necessarius is foret, sed quo tempore quoque loco mox habendus sit, praeteriit. Respondimus illi nobis non displicere conventum, quem nimirum optima occasione Basilienses nostratibus indicere possent et vobis a . Iam videtis, qui factum sit, ut nos hunc conventum neglexerimus. Petimus tamen, ut ab instituto vestro, quandoquidem summe pro dei gloria et ecclesiarum nostrarum profectu facere videtur, nequaquam desistatis, sed diem alium conventus eodem loco, Arouiae scilicet, in tempore indicatis, ut certo scire possitis nos esse conscios et ad ipsum invisendum paratos. Et quanto occultius unquam fieri potest, tanto libentius adfuturi sumus. Quodsi omnino non commodum habere poteritis nuncium ad nos, agite ad praefectum Lenczburgensem 4 mittatis literas, sed ut eas suis nunciis mox ad nos perferri curet, id quod faciet, ubi vel minima schedula illi indicaveritis. Noscitis eum virum esse bonum, cui omnia tuto credere poterimus utrinque. Nihil igitur nos remoratum est, quam quod vestras tardissime accepimus literas et quod ex Miconii literis intelligere non potuimus diem iam esse constitutam.
Interim vale, mi Heinrice, cum ceteris simmistis, viris et fratribus nobis omnibus in domino charissimis.
29. a cena hora nona novembris, anno 35.
Tuus B. Hall.
[Ohne Adresse.]