[548]
Autograph: Zürich StA, E II 337, 102 (Siegelspur) Ungedruckt
Begrüßen die Bereitschaft der Zürcher zu einem Treffen in Zofingen, sind aber aus gesundheitlichen Gründen nicht vor Ostern dazu in der Lage. Bitten um Mitteilung, ob die Zürcher anläßlich einer der Kapitelversammlungen im Aargau erscheinen wollen, oder ob sie eine gesonderte Zusammenkunft in Zofingen vorziehen.
S. Literas vestras 15. februarii datas 1 , fratres charissimi, prima martii accaepimus,
quibus intelleximus, quod apud vos statueritis, quatenus Zofingae diem
conventus indicamus atque id quantocius fieri poterit, quo si quid simultatis
subnatum sit, mutuo tollatur colloquio, atque animi nostri denuo sic conglutinentur
pacis et charitatis vinculo, ut solida in posterum sit et maneat concordia.
Placet nobis ex animo institutum vestrum, quandoquidem nihil magis
nobis cordi est, quam simultatem non solum erga vos, fratres, si qua unquam
fuerit, sed et quosque mortales penitus esse abolitam, immo et vos quoque per
viscera misericordiae dei nostri obsecramus, ne quid a syncera charitate alienum
de nobis unquam suspicemini. Sed interim quaeso accipite, quomodo res
nostre sese habeant. Franciscus 2 noster senio ferme confectus in diem valetudinarius
est, ut huic soli ecclesiae negocia imponere non audeamus. Adde quod
Megander et ego propter communem tussis et reumatismi morbum ita afflicti
praeter spem saepius vices mutare cogimur, ut qui hodie modicum, crastino
minus valeat. Diaconos non habemus, qui vel nobis infirmis vel absentibusBriefe_Vol_05_146 arpa
ecclesiae satisfacere possint 3 . Quo fit, ut ante pascha 4 diem conventus nostri
significare non potuerimus. Nihilominus, ut utrinque conventum petimus, ita
nos huic minime deerimus, sed interim ne vestram synodum pascalem turbemus.
Visitabimus nostro more capitulares synodos 5 , tres in Aergavia: Brugis 6 ,
Araugis 7 et Zofingae. Ex iis locis vel unum vobis per omnia commodum deligite,
quandoquidem alter nostrum ea sit invisurus, vel si malueritis privatum
et quietiorem conventum Zofingae, nobis diem post pasca assignate, et aderimus
bona spe conventum hunc nostrum toti reipublicae Helveticae, christianae
scilicet, maxime profuturum. Ubi locum capitularem in Ergavia delegeritis,
indicate vos diem synodi vestrae, et a nos vobis absque mora capitularis conventus
diem significabimus. Rem b omnem tenetis. Interim dominus vos omnes
ecclesiae suae servet pastores et doctores fidelissimos. Per nuncium hunc 8 ,
quandoquidem mox ad nos redibit, scribite, quae statueritis.
Valete, fratres in Christo Jesu charissimi.
Berne, octava martii anno 1535.
Berchtoldus Hallerus
omnium fratrum nomine.
[Adresse auf der Rückseite:] Henrico Bullingero, Leoni Iudae caeterisque symmystis ecclesiae Tigurinae, fratribus nostris in domino charissimis.