[541]
Gedruckt: In posteriorem d[ivi] Pauli ad Corinthios epistolam Heinrychi Bullingeri commentarius, Zürich 1535, f. 2r.-v. (Widmungsvorrede)2
Zwar ist der Kommentar zum zweiten Korintherbrief kürzer ausgefallen als jener zum ersten, doch ist zu bedenken, daß die anspruchsvolle Aufgabe den Kommentator immer zu einer gewissen Ausführlichkeit zwingt. Wenn das Werk auch nicht allen Ansprüchen genügen kann, soll Melander doch den Autor gegen ungerechtfertigte Kritik in Schutz nehmen.
In secundam Pauli ad Corinthios epistolam Heinrychi Bullingeri ad Dionysium Melandrum praefatio.
Prolixior fortasse fui in excutienda epistola priore, succinctiora itaque in posteriorem dabimus 3 . Interim vero expendat apud se quilibet, quot et quanta a commentatoribus paulo diligentioribus sint observanda a , illa vero paucis absolvi non posse. Exponenda enim compluribus in locis lectio diversa, et quae ex iis magis genuina sit, sed et nullibi non monendum, quae quorundam verborum vis ac proprietas, quae item sint orationis incommoda, qui tropi, qui schematismi, quomodo obscurius, brevius et perturbatius dicta clarius, copiosius planiusque exponi queant. Deinde, quod primum ac potissimum in commentariis requiritur, etiam superstitiosius observandus et ordinandus est orationis contextus, indagandus authoris scopus, indicandum, quomodo ad scopum argumenta referantur singula, quid obiter insertum et quid per digressionem dictum sit. Reddendus nonnunquam sensus paraphrasi, ostendendus orationis vigor ac ardor, sed et loci communes tractandi nonnunquam, quos et annotasse aliquoties suffe ||2r. cerit, admonendum quoque, quis usus eorum, quae disputata sunt, nec omittendum, si iis quispiam fuerit abusus. Asserenda enim veritas, confutandum vero mendacium. Quid, quod prodest et aliorum nonnunquam recensuisse sententias? Ista vero omnia quis, obsecro, unus et brevibus tractaverit? Veniam igitur merentur, qui commentarios nonnunquam copiosiores aedunt. Sunt sane, quos grata multis commendavit brevitas, verum illi vel sensum duntaxat paucis vel schemata certa vel locos annotarunt communes vel annotata et veluti fragmenta quaedam aediderunt. Paucissimos invenias, qui omnia ista in scribendis commentariis observarint tractarintque diligentius. Nec istud in hoc dico, quod nostris commentariis illa omnia praestiterimus, sed quod multa conanti ipsum opus inter manus opinione
Briefe_Vol_05_130 | arpa |
---|
maius excreverit. Tuum erit, Dionysi praestantissime, nostram fidelitatem et diligentiam tueri adversus quorundam procaces calumnias et laborantes nos in vinea domini 4 perpetuis iuvare precibus.