[488]
Autograph: Zürich StA, E II 364, 7 (Siegel) Ungedruckt
Auf Bucers drittes Mahnen wiederholt Zwick eindringlich die Einladung an die Zürcher zur [Konstanzer] Zusammenkunft und will die andern bis zu Bullingers Kommen hinhalten. Bei ihm sollen Bullinger und seine Begleiter einkehren.
Salve.
Iam tertio ad me scribit Bucerus 1 , ne quid praetermittam in te convocando. Advenire enim se cum quibusdam bonis doctisque fratribus, idque tua potissimum causa 2 . Ergo, ut omnem fidem meam apud Bucerum liberem, alterum hic tabellionem 3 mitto literis Buceri additis 4 . Quibus cum Leone 5 et Pellicano lectis - nam iis nunc non datur rescribere -facite, quod decet. Praestaret forsan facie quoque se invicem novisse fratres. Proinde ex aliis etiam causis profutura esset tua praesentia quam sacramenti. Quodsi vero uno aut altero die tardior adfuturus es, tamen per a tabellionem hunc fac sciam. Curabo enim, ut moram apud nos faciant boni viri, donec tu quoque b commode possis ad nos venire 6 .
Ora vero dominum ex toto pectore, ut quod tentat Bucerus ad communem evangelii profectum, spiritu sancto autore quam felicissime succedat. Amen.
Vale.
Raptim, 15. decembris 1534.
Tuus Io. Zwik.
Omnino apud me divertas, quibuscumque comitibus sis advolaturus.
[Adresse auf der Rückseite des folgenden, unbezeichneten Blattes:] Ornatissimo viro d. Hainricho Bullingero, antistiti Tigurinae ecclesiae vigilantissimo.