[462]
Autograph: Zürich StA, E II 1, 192 (Siegelspur) Ungedruckt
Kann sich wegen seines Rheumatismus nicht auf die Reise [zur Synode nach Zürich]begeben und bittet Bullinger, der Synode den Grund seiner Abwesenheit mitzuteilen. Er ist der Ansicht, seine Mitpfarrer müßten ermahnt werden, ihr Amt ernster zu nehmen, und führt Beispiele ungenügender Amtsführung an.
Heinricho Bullingero H. Lutius gratiam et pacem a domino exoptat.
Ut peregre modo concedam 1 vel eques vel pedes quoque, mihi sane per adversam valetudinem haud licet, quum noctem proximam insomnem propemodum duxi. Ita graviter ac nimis atrociter morbus ille meus, quem vulgo das gesuchty 2 vocant, adortus est, qui me subinde misere divexat. Is circa iuncturas ac membrorum compagines latitans vim suam exerit gnaviter. Qui fit, ut modo vel mihi invito domi desidendum sit. Proinde te etiam atque etiam oro atque obsecro hanc meam absentie iustam causam coram greek 3 indices, si ita opus facto tibi visum fuerit, ne forte quispiam ex fratribus me contumacem esse existimet.
Porro fratres sedulo inhortandos opere precium esse arbitror, ut paulo dignius ac honorificentius sacramenta tractent. Nescis enim, mi charissime frater, quam indigne quidam ac nimis contemptim de iis cum dicant tum sentiant quamque ridicule quantoque contemptu sacerrima hec mysteria administrent. Invenias quosdam, quibus satis est - ut ex multis incommoditatibus unam saltem perducam -, quum eis venit puer baptizandus, verbis tantum uti substantialibus ac protinus importatum puerum in manus accipere ac dicere: «Baptizo a te in nomine patris etc.», quasi piaculum sit aliqua piarum precum forma praescripta b sacramenta vestire atque exornare. In multis, mehercle, desidero magnam vigilantiam. Infirmos non revisunt. Fratrum, qui in Christo obdormierunt, iuxta constitucionem 4 apud ecclesiam mentionem non faciunt ullam, quibus propemodum hominis ac vacce discessus iuxta est. Precationem dominicam, symbolum, praecepta Christi, legis summam a contionibus publicis palam rudi populo non praedicunt. Quotus quisque greek pro synodi constitutione 5 observat? Plerique huc spectant unice, ut subinde innovent aliquid c vel prorsus abrogent parum interim memores,
Briefe_Vol_04_0369 | arpa |
---|
quantam vigilantiam ac prudentiam hic nostra functio requirat quamque circumspecte hic d agendum sit, ut non modo demoliamur, sed edificamus 6 ac laudetur deus in omnibus.
Vale feliciter.
Hanc nostram commonifactionem eo animo accipias, quo ego feci, hoc est pio ac bono.
Anno 1534, undevigesimo octobris, derepente summo diluculo ad lucernam.
[Adresse auf der Rückseite:]Heinricho Bullingero, urbis Thigurine episcopo, domino ac fratri suo charissimo.