[289]
Autograph: Zürich StA, E II 336, 124. Siegelspur. -Ungedruckt
Wünscht Information über fünf einflußreiche Persönlichkeiten. Gerüchte über Unruhen in Rom und andere politische Folgen der franzosenfreundlichen Haltung des Papstes. Grüße.
S. De quinque illis 1 , qui omnia excipiunt atque inde consultant, velim fieri certior, an a adhuc sint, qui sint, quid tentent b . Opus est. Quamobrem vide, quicquid potes, exquiras. Laborem non frustra insumpseris. Intelligis, quid velim: nihil aliud certe, quam quod Dasipodio commendasti in sinum mihi.
Caeterum non nihil est, quod de Roma scripsisti 2 . Tumultus fuit ob navigationem papae 3 , in quo cardinales Franco faventes perierunt, quamvis alter veneno 4 . Tum direptus est vicus omnino. Ratum est apud caesarianos papam nunquam recipiendum deinceps. Quod ita erit, nisi caesar persuadeatur a papa, quod concordiam sic inter ipsum et regem Gallorum per exitum ab Italia moliatur. Haec nobilis quidam 5 , qui papam sequutus est ad classem usque.
Vale cum uxore 6 et Utingero. Rescribe quam ocyssime.
Basileae, 23. novembris anno 33.
Os. Myconius tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] An den wolgelerten herren herr Heinrich Bullinger, predicanten zu Zürich, sinem lieben und günstigen bruder.